«
2 ejectus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 236c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/EJECTUS2
2. EJECTUS,
Ejectum,
Jactura, quod vulgo
Jet
nostris dicitur : cum scilicet ingruente tempestate merces e navi in mare projiciuntur,
navis ipsius et vectorum servandorum causa, ut est apud Nilum lib. 2. Epist. 246. Liber
Ramesiensis Ch. 95 :
Reginsted cum libertate adjacente, et omni maris Ejectu, quod
Wrec dicitur, Ecclesiæ Ramesiensi largitus est.
Hoc est, cum omnibus mercibus in littus ejectis post
naufragium. Edw. Confessor, et ibidem in Charta Willelmi 1 :
Confirmo atque
concedo Reginstedæ cum omnibus ad se pertinentibus, et cum omni maris Ejectu, quod Wrec
appellamus. Jactura maris,
dicitur in alia Charta ejusdem Willelmi in Ch. 176 :
Sciatis me concessisse..... Tol et Theam, et latrocinium, et Jacturam maris apud
Ringstede et Brancastre.
Charta
Henrici Regis Angl. ann. 1226 :
Et si de navi taliter periclitata
aliquis homo vivus evaserit, et ad terram venerit, omnia bona et catalla in navi ista
contenta remaneant, et sint eorum, quorum prius fuerant, et eis non depereant nomine
Ejecti.
Mox :
Si vero infra prædictum terminum nullus venerit ad exigenda
catalla sua, tunc nostra sint et hæredum nostrorum nomine Ejecti, vel alterius, qui
libertatem habet Ejectum habendi.
Ita exarata habetur hæc vox in hac Charta,
descripta apud Cleyracum de Consuet. maris pag. 102. At in Regesto Burdegalensis
Constabulariæ Cameræ Comput. Paris. fol. 195. pro
Ejecto, Wreccum
scribitur. Vide Leges maris Oleronenses art. 8. Contractus Marit. art. 23. 32. 33.
præterea Legem Rhod.
de Jactu, et infra
Varechum.