« 2 eleemosyna » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 242a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELEEMOSYNA2
2. ELEEMOSYNA, nude
dicuntur Ecclesiarum possessiones :
Tenementa quæ conceduntur per donationem Ecclesiis Cathedralibus, Conventualibus, Parochialibus, viris religiosis, ut pro donatoris et suorum tam vivorum quam mortuorum animabus apud Deum orationibus et divinis officiis intercedant.Ita Bracton. Paschasius Ratpertus in Vita Walæ Abb. Corbeiensis lib. 2. cap. 2. ubi Wala ad Ludovicum Pium :
Quid est quod das, quando honores Ecclesiarum, immo, ut sentio, onera quæ largiris ? quod si res Domino jure Eleemosynarum legitime consecratæ sunt, Ecclesiarum ejus sunt ; quia suis pauperibus, et specialiter sibi servientibus legaliter datæ sunt.Charta Zuentebaldi Regis Lotharing. ann. 896. apud Doubletum pag. 809 :
Et nullus unquam dominator adveniat qui hoc infringere audeat ; quod si aliquis proterviter hanc Eleemosynam infringere incipiat, pruntius in iram Dei... incurrat.Consuetudo Normanniæ art. 103. quatuor species tenuræ statuit, per homagium, per divisionem, per eleemosynam, et per vadium : et art. 139. ait, possessionem per eleemosynam esse quidquid Ecclesiis aut viris religiosis confertur. In Regiam Majestatem lib. 2. cap. 23. § 2. et apud Glanvillam lib. 7. cap. 1.
Episcoporum et Abbatum BaroniæDecreta Regni Anglicani apud Clarendum ann. 1164 :dicuntur essede Eleemosyna Domini Regis et antecessorum ejus.
Si calumnia emerserit inter Clericum et Laicum, vel e converso de ullo tenemento, quod Clericus velit ad Eleemosynam attrahere, Laicus vero ad Laicum feudum, etc.Index MS. Beneficiorum Eccl. et Diœc. Constantiens. fol. 22. verso :
Et totum manerium supra et infra dictas domus est in Eleemosyna : alia est in feodo laicali.Et fol. 59 :
Eleemosyna Presbyteratus continet dimidiam acram terre, et est manerium Presbyteratus situm in eadem Eleemosyna.Leges Simonis Comitis Montisfortis :
Cuilibet militi sive rustico licitum erit legare in Eleemosyna de hæreditate propria usque ad quintam partem ad consuetudinem et usum Franciæ circa Parisius, salvis tamen Baroniis, et forciis, etc.Chronicon Mauriniacense lib. 2 :
Apud Longum Pontem, quod regulare Cœnobium antecessorum Milonis Eleemosyna erat.Epistola 104. ex Sugerianis, de quadam decima :
Conquerimur super Hugonem Brostin, qui antiquam Eleemosynam Regum Franciæ, quæ est apud Calceium.... quietam et liberam inquietat et aufert.Monastic. Anglic. tom. 2. pag. 827 :
Prohibemus etiam, quod nullus Vicecomes vel Minister, seu alia persona magna vel parva, infra Eleemosynas suas hominem capere, verberare, ligare audeat.Charta ann. 1190. apud Radulfum de Diceto :
Nulla fiet recognitio, si Charta, vel alio modo Eleemosynatam esse possessionem probare poterit ; sed ad Ecclesiasticos judices remittentur.Charta ann. 1220. ex Archivo Abb. Belli-loci :
Dedit etiam Juhellus de Meduana omnem talliam, et meditalliam quam percipiebat in terra Canonicorum Belli-loci, cum omni jure et dominio, quod habebat in omnibus terris et feodis Eleemosynatis et omnibus hominibus suis in Elemosyna dictorum Canonicorum commanentibus.Charta ann. 1261. ex Tabul. Abb. S. Sulpitii :
Bertranus de S. Egidio Miles, Dominus de Monstabeton, de consensu Tilonis filii sui concessit Conventui S. Sulpitii quod homines Monialium habeant usum in saltibus Elemosynatis eisdem monialibus a Domino Comite Britanniæ.Adde Statuta Alexandri III. Regis Scotiæ cap. 20. Statuta 2. Roberti I. Regis Scot. cap. 1. § 7. Monast. Anglic. tom. 2. pag. 827. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eleemosynata,
Eadem notione. Præceptum Scacarii Paschæ apud Cadomum ann. 1222. tom. 3. Hist. Harcur.
pag. 52 : Præceptum est quod Abbas de Barberio per cartas Comitis de Meullent et Henrici Regis habeat unam Eleemosynatam a Roberto Manuion, quia cartæ confirmant donationes et eleemosynas, quas Monachi illi poterunt acquirere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eleemosyna,
Prædia vel etiam pecunia quæ mercedis loco dabantur pro celebranda Missa. Concil. Hispal.
ann. 1512. tom. 4. Conc. Hispan. pag. 11. col. 1 : Mandamus et ordinamus, ut cum aliquis Sacerdos receperit Eleemosynam seu portionem pro celebranda Missa seu Missis, teneatur illas celebrare eademmet die vel tempore commendato.In Conc. Tolet. provinc. ann. 1582. ibid. pag. 209 :
Graviori doloris sensu est a Patribus auditum, magnum Missarum numerum in quibusdam Ecclesiis..... omitti vel differri, propter veteris Eleemosynæ tenuitatem.Et in Synodo diœcesana Valentina ann. 1584. ibid. pag. 287 :
Accipiat autem Clerus pro singulis hujusmodi Missis solidorum decem Eleemosynam, non eo plus.
Eleemosyna Libera, seu Libera Eleemosyna. Bracton. lib. 4. tract. 5. cap. 2. n. 24. et lib. 5. cap. 9 :
Et quamvis hujusmodi terræ dentur in Liberam Eleemosynam, non solum dantur Ecclesiis, sed et personis tenendæ in Baronia.Charta Philippi Augusti ann. 1219. in ejus Regesto Herouvalliano fol. 163 :
Domum Dei de Gonessia... ab omni sæculari potestate et dominio tanquam Eleemosynam in perpetuum Lîberam esse concedimus.Alia ann. 1227. ex Tabul. S. Arnulfi Crispiac. :
Recognovit, se contulisse in perpetuam et Liberam Eleemosynam Capellam B. Mariæ de Louvery, etc.
◊ Libera autem Eleemosyna dicitur, quod
nulli servitio vel redhibitioni aut censui obnoxia sit. Charta Gaufredi Comitis Mauritaniæ
in Bibl. Cluniacensi pag. 543 :
Et omnia, quæ data sunt vel danda ab aliis in futuro, ita Libera esse volo, ut neque ego, neque succedentes mei, neque per bannum, neque per teloneum, neque per vicariam, neque per collationem nostrorum Militum, neque per aliam quamvis modicam consuetudinem Monachos de servitio Dei disturbent, neque suis hominibus inferant inquietudinem. Ista omnia dona Libera ita esse volo, etc.Vide Cowellum lib. 2. Instit. tit. 3. § 24. Glanvillam lib. 9. cap. 2. et mox Eleemosyna pura. Placit. Cantebr. 10. t. 2. ann. 9. Joh. in Abbrev. Placit. pag. 56 :
Utrum terra de Pappeworth, quam Elena de Pappeworth tenuit, quam D. Rex dedit Roberto Rusell sit de Libera Eleemosyna D. Regis et si illam de jure dare possit, dicitur quod tota terra est libera Eleemosyna D. Regis et quod ipse de jure illam dare potest cui voluerit.Ubi est terra ab omni feudalitatis nexu libera, quamvis non ad ecclesiam pertineat.
Eleemosyna Ecclesiastica.
Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 46 :
Hanc itaque Ecclesiam et omnia ad illam pertinentia concessi et dedi Athelwado Clerico, filio Erlavi Sacerdotis, libere et quiete tenere, sicut decet Ecclesiasticam Eleemosynam.Vide Jus Ecclesiasticum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eleemosyna, Forte
prædia seu feuda, quæ Advocatis Ecclesiarum mercedis loco ex possessionibus ecclesiasticis
tribuebantur. Charta ann. 1205. tom. 3. Hist. Harcur. pag. 102 : Item diximus per sacramentum nostrum, quod si Clericus teneat aliquid de quo Laicus conqueratur, et Laicus dicat se tenere illud nomine Eleemosynæ.Chartul. S. Vandreg. tom. 1. Instr. ann. 1267 :
Juravit insuper dictus Rogerus tactis Sacrosanctis Evangeliis spontanea voluntate coram nobis, quod in dictis masura, ædificio, gardino et dimidia acra terræ ratione hæreditatis, petitionis, successionis, conquestus, dominii, Eleemosynæ, seu quacumque alia ratione sibi competenti nihil de cætero reclamabit.
Eleemosyna Pura, id est,
in qua Princeps nihil terrenæ retinet sibi jurisdictionis, seu dignitatis : et hujus Eleemosynæ totalis jurisdictio ad Ecclesiasticam pertinet dignitatem. Nullus autem in Normannia potest de feodo suo Laicali Puram facere Eleemosynam, sine concessione et assensu Principis principalis, etc.Ita Jura et Consuetudines Normanniæ cap. 117. Apud Anglos etiam Liberæ Eleemosynæ jurisdictio ad curiam Christianitatis spectabat, ut est in Rot. ann. 8. Joh. Oxon. 15. in Abbrev. Placit. pag. 54. Plura apud Altaserram de Jurisdictione Eccles. lib. 6. cap. 12. Lindanus Hist. Teneremund. lib. 2. cap. 2. pag. 111. edit. ann. 1612 :
Philippus Bonus concessit olim in puram Eleemosynam cudere nummos æreos pretii quatuor obolorum Flandricorum quas mittas vocant.Vetus Charta Gallica apud Seldenum de Titulis honorariis 2. parte cap. 5. § 24 :
Il ne tient rien en chief du Roy, ne per Baronnie, mais en pure et perpetuelle Almoigne.Vide Littletonem, et Chartam ann. 1205. post Ordericum Vitalem pag. 1060.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eleemosyna
Laudabilis. Epitome Constitut. Eccl. Valent. tom. 4. Collect. Conc. Hisp. pag.
186. col. 2 : Ordinarunt quod signa Laudabilis Eleemosynæ de cœtero dum pro tempore vacabunt, dentur per vota Canonicorum.Ibid. pag. 167. col. 1 :
Ordinarunt quod si quis habens signum Laudabilis Eleemosynæ Denconesa illud alicui resignare voluerit, ejus non possit admitti resignatio, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Elemosinas
Conflare, hoc est, Colligere. To. 2. Hist. Britan. apud Lobinellum col. 1609 :
Multorum relatione perce pimus quod nonnulli abusores sive truffatores absque sedis Apostolicæ et nostris litteris conflant Elemosynas.Eadem notione in Concil. Tarracon. provinc. ann. 1591. tom. 4. Collect. Conc. Hisp. pag. 557. legitur :
Eleemosyna questuata, id est, emendicata.
Charta Eleemosynaria, qua quis
aliquid Ecclesiæ confert. Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ :
Signum Dragoni, qui Cartam Eleemosynariam istam scribere et firmare rogavit manu ejus firma.Occurrit pluries in eodem Tabulario. Vetus Charta sub Roberto Rege, ex Tabul. S. Ambrosii Bituric. :
Hanc igitur Eleemosynariam Chartam, et decretum nostræ voluntatis volumus esse firmum et inconvulsum, etc.Tabul. S. Eparchii Inculism. fol. 49 :
Si quis homo aut ullus de parentibus meis istam Cartam Eleemosynariam infrangere aut inquietare præsumpserit, etc.Adde fol. 118. Vide Ruffinum in Comitib. Provinciæ pag. 58.