« Jus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 467b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUS
JUS
dictum, quia Justum est, inquit Isidorus lib. 5. Orig. cap. 3. Alii a jusso per apocopen Jus deductum volunt, quod nihil aliud sit quam quod natura, vel civitas, vel populus, vel consuetudo jubeat. Si credimus Gersonio centra adulatores Principum consid. 8.
Dictio hæc Jus non significat semper jurisdictionem seu justitiam, sed significat interdum potestatem quæ non est justa, ut ipse interpretatur vocem Jus, quæ occurrit 1. Breg. 8. 11. quam vocem Exactionem reddit Glossa interlinearis ordinaria. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Recht, col. 1512. sqq.
P. , 1766.
Jus Alodiale, Quo prædium ab omni præstatione reali sive personali possidetur, a Feudali
distinctum. Suppl. Joan. reg. Aragon. ad Papam ex Cod. reg. 5956. A. fol. 153. r°. :
Dignetur vestra sanctitas feudum et tributum prædicta et omne Jus alodiale et feudale Romanæ ecclesiæ pertinens in toto regno Corsicæ, ipsi regi... concedere et donare ; ita quod regnum ipsum sit extunc dicti regis... liberum et francum alodium.
P. , 1766.
Jus Animarum, Jus capite plectendi. Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 18. ex Cod. reg. 4659 :
Nullus in curia vel occasione curiæ utatur notariæ vel scrivanariæ officio, nisi in illo vel illis rector vel rectores hujus civitatis habeant conceptionem plenam, jurisdictionem usque ad sanguinem et Jus animarum tendi in facinorosos.
Jus Annalium. Vide Annalia.
P. , 1766.
Jus Bannense, Bannum scilicet seu interdictum promulgandi, et mulctam ob illud violatum
exigendi. Charta Alex. PP. III. ann. 1179. ex Chartul. monast. Bosonisvil. : Jus bannense... in pascuis et silvis, in aquarum decursibus... abbati et fratribus... concessit.
P. , 1766.
Jus Brabantinum, Lex et consuetudo, quæ in Brabantia obtinet. Pactum inter Henr. ducem Lothar. et
Theoder. comit. Holland. ann. 1203. in Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 10 : Hæc bona concessit dux comiti Jure Brabantino, ita videlicet quod nullus hæres inde exhæreditabitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Capitale, Jus domini capitalis, Gallis Droit du Seigneur. Charta ann. 1288. e
Chartulario S. Vandreg. tom. 1. pag. 162 : Tenendos et habendos prædictos quinque solidos annui redditus Abbati dicti loci... absque ulla reclamatione... salvo Jure capitali et alieno.
Jus Caroli. Wichbild Magdeburgense art. 1. § 3 :
Jus civile seu municipale, quod homines unius civitatis seu fori concluserunt inter se tenentes, juxta eorum arbitrium et antiquas consuetudines, quemadmodum Colonienses circa Jus Caroli confirmatum habent.Et art. 43 :
Postquam Magdeburgensis civitas jure municipali fundata fuit, de voluntateque Uttonis Ruffi, cum consensu etiam et consilio seniorum provinciæ illius secundum Jus Caroli Imperatoris, et juxta eorum arbitrium ac voluntatem locata, consiliati exinde sunt quomodo Scabinos et Consules eligere debeant pro civitatis commodo.Vide Lex Caroli.
P. , 1766.
Jus Castrense Duplex, Jurisdictio spiritualis et temporalis in castro. Charta Theodor. Trevir. archiep.
ann. 1228. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 480 : Jus item parochiæ perpetuum, Jus duplex castrense, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Catenæ, Quod custodi carceris præstatur ab incarcerato pro cibo et potu. Constitutio
Ludovici Regis Jerusalem et Siciliæ ann. 1352. e MS. D. Brunet fol. 98 :
Carcerarii... a carceratis... pro carceragio sive pro Jure quod appellatur Cathene, nichil accipiant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus de Chaleyme, seu Jus de forgeage, Sic in Dumbarum Tractu vocatur vulgariter jus fabri
ferrarii.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Coeli, Auctoritas Episcopi, sic dicta quod a Deo illam habeant Pontifices. Chartularium
S. Vandreg. tom. 2. pag. 2000 : Hugo Rothomagensis Archiep... omnia vobis juste collata, et possessa, licet a perversis hominibus quandoque turbata, persæpe destructa, Jure Cœli confirmamus vobis in illam quæ diu est virtutem et deffensionem erga benefactores in salutem, contra destructores in perditionem.
Jus Commune, appellant nostri jus illud, quo in Gallia utuntur civitates, consuetudines
municipales, cui opponitur Jus scriptum, seu Lex Romana, in
Statuto Philippi Pulcri ann. 1302. pro reformat. Regni cap. 48. Ita etiam
Angli Jus civile Anglorum vocant. Decreta Guillelmi I. :
Ubi consuetudines regni nostri et Jus nostrum commune... reperire non possint.Frider. I. Imp. lib. 1. Constit. Sicul. tit. 59. § 1 :
Secundum consuetudines approbatas, ac demum secundum Jura communia, Langobarda videlicet ac Romana.
P. , 1766.
Jus Congrui, seu Convenientiæ, nostris Droit de convenance. In Consuet. Neapolit. MSS.
extat titulus inscriptus : De Jure congrui. Si quis emit domum, fundum vel terram, vel aliam rem immobilem collateralem domui, fundo vel terræ alicujus, emptor tenetur intra annum, numerandum a die scientiæ illius habentis domum, fundum vel terram collateralem lateribus ipsi rei emptæ, rem ipsam emptam, si eam possidet præcise absque alterius practice, interesse dare, prout appretiata fuit per appretiatores Neapolitanos, ipsi habenti domum, fundum vel terram collateralem ipsam intra annum petenti prædictum. Verum si duo sint collaterales, unus ex latere uno, alius ex latere altero, ambo possunt ex jure prædicto petere ab emptore,... quilibet videlicet pro medietate.Infra :
Si domus habeat tria membra sive solaria, vel plura, unum super aliud, et sit diversorum dominorum, et unus ipsorum dominorum vendat suum solarium, emptor tenetur ipsum solarium emptum Jure congrui dare habenti solarium proximum ex parte inferiori ipsi solario vendito. Si sint tria solaria et vendatur solarium medium, habens domum inferiorem et solo contiguam, Jus congrui pro solario medio vendito exercere potest, excluso habente extremum solarium, quod superius constitutum est.
P. , 1766.
Jus Consuetum, Quod usu tantum prævaluit et consuetudine inductum est, licet legi contrarium.
Charta ann. 1135. apud Oefelium tom. 1. Script. Rer. Boicar. pag. 710. col. 2 :
Quam(decimam)ipse et antecessores seculares consueto, non jure canonico possederunt.
P. , 1766.
Jus Consulare, Quod ad comitem, qui et Consul nuncupabatur, pertinet. Charta ann. circ.
1034. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 373 : Alanus Britannorum Dei dispositione dux omnes consuetudines, quas in parochia Veteris vici tenebat, S. Martino et fratribus Majoris monasterii largitur. Videntes autem hoc indigenæ, hoc Jus, ut ita dicam, Consulare commercio tali commutaverunt.Alia ann. 1141. ibid. col. 584 :
Ego igitur, suadente matre et consulente, dedi in dotem ecclesiæ partem stalagiorum, quæ ad comitatum pertinet in urbe Redonensi,... et in parrochia Castellionis partem decimæ, quæ ad capellanos meos pertinebat ex antiquo Consulario Jure.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Corporale et Incorporale, Quibus, ut videtur, verbis quodlibet juris vel servitii
genus exprimitur. Charta ann. 1294. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 73 : Donavit prædicta D. Beatrix prædicta omnia et singula,... sive prædicta donata consistant in domibus..... Juribus Corporalibus et Incorporalibus, directis et utilibus dominiis.Horum verborum genuinam notionem, videsis supra in Corporalia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Credentiæ, Quod domini habebant in rebus præsertim ad victum necessariis, quas sine præsenti
pecunia emebant a subditis, quasve ab illis mutuo sumere iis fas erat. Vide Credentia
6.Jus Curialitatis Angliæ vel Scotiæ. Vide in Curiales.
P. , 1766.
Jus Decimale, Jus percipiendi decimam. Charta ann. 1241. ex Tabul. Cartus. B. M.
de Parco : Dictus Presbyter quitavit omne Jus parrochiale et decimale, quod habebat in toto dicto parco.
P. , 1766.
Jus Dominii, Quod ad fiscum dominicum pertinet. Charta Ivon. Carnot. episc. ann. 1114. ex
Tabul. Carnot. : Ipsi monachi Tironenses.... acquisitum, sive dono sive emptione, vel alias, in manu mortua libere in perpetuum teneant et possideant a rachato quocumque, armatura, venditionibus Jure dominii... liberum et quittum.
Jus Duplicatum, quod Anglici Practici dreit dreit vocant, dicitur habere ille, qui
possessionem et proprietatem habet. Bracton. lib. 4. tract. 4. cap. 4. lib. 5. tract. 5.
cap. 28. § 2.
Jus Ecclesiasticum. Prædia et immobilia dabantur possidenda, aut jure proprietario seu
proprio, aut beneficiario seu precario, hoc est, ad
proprium, ut loquebantur, vel ad feudum, aut ad usumfructum : Jure vero
Ecclesiastico ea possideri ab Ecclesiis dicebantur, quod Clericis et Presbyteris iis
uti et frui concessum esset, ut propriis, ita tamen ut ea donare aut vendere iis non
liceret. Ejusmodi donationum formula talis erat, quæ passim occurrit in Chartis
Tabularii Bellilocensis in Lemovicibus :
Hæc omnia Deo salvatori, etc. pro animæ meæ remedio offero in stipendiis Monachorum in venturis generationibus, ut faciant abinde in omnibus Jure Ecclesiastico quidquid elegerint.Tabul. S. Eparchii fol. 122 :
Istas res jam dictas manibus nostris tradimus... ad habendum vel possidendum in omnibus Jure Ecclesiastico, ea vero ratione, ut nullus de rectoribus ipsius monasterii S. Eparchii nec donare, nec vendere, nec alienare, nec concammiare, neque per precariam, neque in beneficium donare ad ullum hominem possunt.Charta Theoderici Regis Franc. in Actis Episc. Cenom. :
Quod ad matrem Ecclesiam S. Mariæ et SS. Gervasii et Protasii cui præesse videtur, Jure Ecclesiastico pertinet.Charta Hlotharii Imp. filii Lud. Pii in Tabulario Ecclesiæ Viennensis :
Et nos ad ejus deprecationem sæpedicto Bernardo Archiepiscopo, immo ejus S. Sedi reddidimus, rectores eorum perpetuo Jure Ecclesiastico tenerent atque possiderent.Infra :
Et faciant exinde quidquid elegerint Jure Ecclesiastico.Charta Caroli Calvi ann. 885. tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 117 :
Ut eamdem villam cum omnibus suis appendiciis, eadem Ecclesia, ac Rector ipsius, præsens scilicet atque futurus, sicut alias res proprietatis ejusdem Ecclesiæ, Jure proprio et more Ecclesiastico perpetim teneat atque possideat.Alia Ludovici Regis Bavariæ in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 348 :
Ita videlicet, ut quidquid Rectores sive Ministri supradictæ Sedis de ipsis rebus, Jure Ecclesiastico, facere voluerint, etc.Donatio facta Abbatiæ Bellilocensi ab Rodulfo Comite Cadurcensi, in eodem Tabul. n. 176 :
Totum vobis tradimus atque transfundimus, ut faciatis exinde quidquid vestra excogitaverit voluntas, tantum vendendi, neque alienandi habeatis ex rebus ipsis potestatem.Vide Vitam Aldrici Episc. Cenoman. num. 9. 39. et pag. 37. ubi more Ecclesiastico in Charta Ludovici Pii occurrit. Præterea Chartam Ottonis M. Imp. apud Stangefolium lib. 2. Annal. Circuli Westphal. pag. 185. et Baluzium in Appendice ad Capitul. num. 37. 78. 104. 109.
P. , 1766.
Jus Ecclesiasticum præterea dicuntur Oblationes, quæ ecclesiis a fidelibus fiunt.
Charta ann. 1036. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 431 : Acquisivit Sunnarius episcopus alodem, quæ vocant Kanovas, cum ecclesia quæ vocant S. Quirici, cum decimis et primitiis et cum omni Jure ecclesiastico.Infra :
Cum decimis et primitiis et oblationibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Emphiteoticarium, Quod percipit dominus capitalis ob prædium aut quidvis aliud in
emphyteusim datum. Donatio Beatricis de Medullione Humberto Dalphino Castri de
Avisano cum universis juribus ad dictum castrum pertinentibus, cavallagiis, coroatis, fogagiis, censitis, acapitis, seu Juribus Emphiteoticariis, allodiis, proprietatibus, juribus corporalibus, etc. ann. 1294. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 74.
P. , 1766.
Jus Equestre, Quo scilicet dominus feudalis a vassallis suis exigere potest, ut cum ipso in
exercitum seu expeditionem bellicam equis instructi pergant. Invent. Chart. reg. ann.
1482. fol. 115. v°. ex Ch. ann. 1226 : Dominus rex sibi retinebat omnia homagia juraque regalia, cum Jure equestri vel equitaturæ, quando est in suo exercitu guerræ.Vide supra Cavalcaria in Caballus.
P. , 1766.
Jus Feudagii, Quo quis potioris feudi appenditias eadem ratione possidet. Reg. Cam. Comput.
Paris. sign. JJ. rub. fol. 20. v°. : Insuper recognovit prædicta domina Margarita de Turenna, quod tenet ab eodem domino rege in feodum immediate castrum de Genciaco cum pertinentiis, videlicet castrum de Monttinir Jure feudagii.Vide supra in Feudum.
jus Forense, Civile, cui opponitur Ecclesiasticum, apud Chunradum de Fabaria de Casibus S.
Galli cap. 5.
P. , 1766.
Jus Forense, etiam appellatur illud, quod ex foris seu nundinis percipitur. Charta
Alex. PP. III. ann. 1179. ex Tabul. monast. Bosonivil. : Jus etiam forense ecclesiæ concessit in die Sabbati, quando ad nundinas ante portam....... conveniunt.
P. , 1766.
Jus Gentium Naturali opponitur, atque magnatum vim et usurpationem significat, in Lit.
manumiss. ann. 1320. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 439 : Cum homines ab initio natura liberos protulerit, quorum plures postmodum Jus Gentium serviles effecit, etc.
Jus Hæreditarium. Adrevaldus de Translat. corpor. S. Benedicti cap. 2 :
Datis pro eodem agro in mutua vicissitudine prædiis, quæ sibi a parentibus Jure hæreditario relictis possidebat.
jus Imaginarium. Formula vetus :
Constat, me non Imaginario Jure, nec ullo cogentis imperio vendidisse, etc.
P. , 1766.
Jus Incantus, Bonif. Arestor. parlam. Provinc. tom. 2. part. 3. lib. 2. tit. 11. cap. 1. pag.
164. dicitur Jus, quod principi exsolvitur pro licentia auctionandi bona debitoris. Vide
Morgues. in Stat. Prov. pag. 108.P. , 1766.
Jus Laudandi, Quod domino feudi pensitatur pro facultate seu consensu, quem præstat vassallo,
pro alienando feudo, nostris Los et ventes. Charta ann. 1354. in Reg. 84. Chartoph.
reg. ch. 822 : Cum Jure laudandi, censibus et redditibus supradictis.Vide Laudare 4.
P. , 1766.
Jus Marinarium, Maritimum. Constitut. Jacobi Reg. Sicil. cap. 43 : Privilegia vero remissionum Jurium marinariorum, indulta fidelibus nostris per illustrem dominum regem Aragonum et Siciliæ patrem nostrum divæ memoriæ, acceptamus et tenore præsentium confirmamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Montanum, f. Id. quod ex vineis quæ in montibus positæ sunt exigebatur. Charta anni 1289.
apud Ludewig. tom. 4. pag. 117 : Alias possessiones in villa Mezlendorf juxta Wiennam, videlicet sex urnas vini montani Juris, et sexaginta denarios de quodam agro.Charta Ludovici Regis Hungariæ ann. 1362. apud Steyererum in Commentariis pro Histor. Alberti II. Ducis Austriæ col. 337 :
Super omnibus discordiis et dissensionibus, quæ fuerunt hactenus inter suarum et nostrarum terrarum metas, occasione decimarum, censuum, Juris montani et emphiteutici, etc.Vide Jus mundanum. Charta Frider. III. imper. ann. 1444. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 295. col. 2 :
Vina etiam ex cultura eorum, sive Jure montano, censibus aut decimis, etc.Alia ejusd. imper. eod. an. ibid. pag. 304. col. 1 :
Præterea volumus ut vina, quæ ex labore suo seu Jure montanorum vel decimarum eis provenerint, etc.
P. , 1766.
Jus Montis, Eadem notione, in Charta Frider. ducis Austr. ann. 1240. ibid. part. 2. pag. 94.
col. 1 : Jus montis, quod vulgariter dicitur Perchrecht, etc.Alia ann. 1262. ibid. pag. 108. col. 1 :
Vinum, quod pro Jure montis in Tallern... nobis annuatim fratres ejusdem ecclesiæ persolvebant,... ipsis relaxavimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Mortuarium, Gall. Droit de mortuage. Jus quod sibi olim in bona defunctorum
attribuebant Parochi. Charta ann. 1264. apud Ludewig. tom. 4. pag. 233 : Quod ipsi ubicumque locorum citra mare invenerint me defunctum, statim nullo penitus resistente me recipiant tempore in suo Monasterio quam dandum salvo Jure mortuarii parrochialis ecclesiæ in quacumque transiero die vite.Vide Judicium defunctorum et Mortuarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Mundanum, pro Montanum, ut videtur, saltem eadem notione. Charta Comitis de
Stuin ann. 1164. apud Ludewig. tom. 4. pag. 112 : Ab Antiquo in eadem villa habuimus unam mageriam cum aliis redditibus et Jure Mundano, et decima vini in eo monte, qui adhuc Zwetlerberch nominatur.
P. , 1766.
Jus Naturæ, Quod filii habent in bonis parentum suorum. Testam. Nicol. de Pratocomit. ann.
1474. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. xlj : Item lego Francesiæ filiæ meæ naturali et legitimæ... pro Jure naturæ, ultra dotem per me sibi constitutam, videlicet quinque florenos semel tantum.Vide Haltaus. Glossar. German. voce Natürlich Recht, col. 1409.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Naulæ, f. Quod pro transvectione exigitur. Hist. Novientensis Monast. apud Marten. tom.
3. Anecd. col. 1132 : Molendina cum piscationibus ac forestis, Jus naulæ cum investigatione auri, bannus totaliter cum omni libera utilitate.Vide Naulum.
P. , 1766.
Jus Nuptiarum, Quod a nubentibus parocho præstatur. Charta Guich. episc. Matiscon. ann. 1273. in
Chartul. Cluniac. ch. 346 : Addidit etiam ipse curatus ipsos patronos in propria villa de Maley habere Jus nuptiarum. Item totam oblationem sponsæ, quæ offertur in crastinum nuptiarum,in alia ann. 1270. ibid. ch. 231. Quæ oblatio a præstatione, quæ die nuptiarum fiebat, prorsus distinguenda est.
P. , 1766.
Jus Operale, Quo operas a subditis dominus exigere potest. Charta decani et capit. Anic. ann.
1237. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 212 : Omnia Jura operalia et regalia domino episcopo et domino regi et eorum successoribus salva et integra remaneant.Vide Operæ.
P. , 1766.
Jura Parochialia nuncupantur potissimum Sacramenta, quorum administratio ad parochum
jure suo competit. Charta Guich. prior. S. Salvii ann. 1202. ex Tabul. S. Gauger. Camer. :
Eidem hospitali capellam et cimiterium concessimus, ita tamen quod... die Natalis Domini, die Paschæ et die Pentecostes in ipsa capella cantabitur clausis januis, admissis tantummodo præfatis fratribus, infirmis et servientibus hospitali, qui ibidem Jura accipient Parochialia et debitum sepulturæ.Vide in Parochia.
L. , 1840–1850.
Jus patriæ, Terræ, Provinciale. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Landrecht col. 1172.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jura Pilæ. Synodus Limensis ann. 1586 : Quod Visitatores aliqui dum visitant, quamvis ita excepti, ut nihil victus vel rerum necessariarum ipsis desit, ulterius ab ecclesiis exigant aliquot pesos, quos Jura pilæ vocant... statuimus ut Visitatores ab ejusmodi excessibus abstineant.Vide Pesus.
P. , 1766.
Jus Positivum, Quod ab ejus auctoritate pendet, qui illud Statuit. Theod. de Niem tom 2.
Conc. Constant. part. 15. cap. 4. col. 412 : Suspendit dicta sancta Synodus pro bono unionis ecclesiæ omnia Jura positiva, etiam in Conciliis generalibus edita et ipsorum statuta, ordinationes, consuetudinesque et privilegia quibuscunque concessa.
Jus Potestativum. Vide Potestativum.
Jus Prætorium, f. Jus absolutum, cui nihil addi possit vel
detrahi, ipsius corrigendi gratia ; quia Jus prætorium antiquis JC. dicebatur, ut
habet Papinianus,
quod prætores introduxerunt, adjuvandi, vel supplendi, vel corrigendi juris civilis gratia. Testamentum S. Remigii apud Miræum tom. 1. pag. 1 :
Ego Remigius Episcopus civitatis Remorum, Sacerdotii compos, testamentum meum condidi Jure Prætorio, atque id codicillorum vice, valere præcepi, si ei juris aliquid videbitur defuisse.Charta Roberti Regis Franc. ex Tabular. S. Cornelii Compend. :
Ego Robertus G. D. Franc. Rex, et Constantia divino nutu Regina, Me et conjugem meam Constantiam jocunda conversatione mihi admodum dilectam, et in administratione rerum, ad se pertinentium, satis utilem et strenuam, prædium nostræ regali sedi Vermeriæ contiguum, quod de auro a domo patris sui asportato prædicta mea conjux emerat, Sanctæ Mariæ Compendiensi et SS. Martyribus Cornelio et C. dedisse,... et devote Jure Prætorio et forensi dedisse pro nostra incolumitate et salute animarum nostrarum, et filii nostri Hugonis, jam regni solio, antequam decederet, sublimati, et proh dolor nostris diebus inibi sepulti,... hæc omnia legaliter data et Jure forensi et Prætorio Compendiensi Ecclesiæ tradita nostræ auctoritatis potestate firmamus. Actum Aurelianis an. 1224.Vide JC.
Jus Proprium. Vide Proprium.
Jus Provinciale, Prima jurisdictio, primum forum, a quo provocabatur ad Jus generale, seu
ad supremam Curiam. Andreas Suenonis lib. 7. Legum Scaniæ cap. 1 :
Non statim injiciat manum possessori, sed qui pro eo sufficienter caveat, ut vel in Jure Provinciali compareat, vel in domo sua justitiam exhibendo fidejussorem sibi postulet assignari, etc.Infra :
Sed vinctum pedes compedibus ad Jus provinciale convenientibus repræsentet.Rursum :
Et si nec possit justitiam obtinere, deducat eum in jus generale, ad quod universi de terra conveniunt, audito rerum gestarum ordine pro voluntate convenientium judicandum.Adde cap. 6. ejusd. lib.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus ad Rem, Jus in Re. Compendiosa beneficiorum Expositio f. 32. recto : Jus ad rem quæritur nominatione, mandato, collatione et provisione non acceptata.Ubi et ista verba :
Regula asserit Papam tollere jus ad rem, non jus in re.Vide JC.
P. , 1766.
Jus Rusticum vel Urbanum, Quod ad rus vel urbem spectat. Charta Henr. VI. reg. Angl.
ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 108. v°. : Concessimus... potestatem... Jura quæcumque rustica vel urbana, homagia... a quibuscumque ligeis nostris, feudatoribus, affevatis, emfiteotis, censuariis et tenenciariis, ecclesiasticis seu secularibus, nobilibus, burgensibus, villatis et quæstalibus... recipiendi.
P. , 1766.
Jus Sacerdotum, Archidiaconi scilicet et Decani. Charta Gaufr. episc. Carnot. ann. 1122. ex
Tabul. Major. monast. : Easdem ecclesias præfato abbati et fratribus loci in successiones perpetuas, salvo Jure sacerdotum et ecclesiæ Carnotensis, concessimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Scolarium, Jus tenendi scholas et publice docendi. Charta Alberti Archiep. Magdeburg. apud
Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 23. Præterea dedimus eidem Ecclesiæ ex libera voluntate Jus Scolarium in forensi ecclesia civitatis nostræ Hallensis.Vide Scholæ.
Jus Scriptum vocant nostri, quod alii Jus civile, seu Legem Romanam, quo
Provinciæ aliquot in Gallia reguntur : cui opponitur Jus commune, seu jus
consuetudinarium municipale, quo quæque fere civitas vel regio gaudet. Statutum Philippi
Pulcri ann. 1302. pro reformatione Regni cap. 48 :
Ordinamus etiam, quod si aliquæ personæ Provinciarum quæ jure communi reguntur in nostro Parlamento causas habeant, quæ Jure Scripto debeant terminari, sententia diffinitiva ipsarum secundum Jus Scriptum factum.In veteri Regesto Parlamenti sub ann. 1277. vetantur Advocati Jus scriptum allegare, ubi consuetudines municipales locum habent :
Li Advocat ne soient si hardi de eux mesler d'aleguer Droit escrit, là û Coustumes ayent leu, més usent de Coustumes. Cil de la terre qui est gouvernée de Droit escrit, soient oys par certains Auditeurs de la Cort, si comme il a été autrefois ordené. Nuls des terres qui sont gouvernées de Droit escrit, soit en la Chambre des Plets, mais aille aux Auditeurs à ce destinez.Vide Fletam pag. 474. et sqq. In iisdem Regestis Parlamenti ann. 1300. est inquesta,
an expediat domino Regi quod Baillivia montanorum Arverniæ regatur Jure scripto. Observat Bodinus lib. 8. de Republica cap. 8. pag. 113. Reges nostros in Academiarum seu Studiorum publicorum erectionibus jus civile nullatenus se admittere monuisse, nisi in quantum ordinationibus regiis et consuetudinibus municipalibus non adversatur, et in quantum sibi expedire animadverterint. Exstat præclarum in hanc rem Diploma Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1312. pro Studio Aurelianensi in 48. Regesto Tabularii Regii Ch. 58. ex qua sequentia delibavimus :
Hinc progenitores nostri Parisius Studium Theologiæ principale, liberalium etiam artium, quæ sunt præparationes ad illam, privilegiis pluribus munierunt, et per Sedem Apostolicam muniri curarunt : hoc enim Studium fidei Catholicæ lumen stabiliens, id ut arca fœderis testamenti conservat ; hortus vero conclusus sua germina, fons signatus scientiæ Dei fluenta per universum orbem emittens. Eapropter hoc studium fovere, perampliusque stabilire proponimus, Deo præstante. Ut autem liberius ibidem Studium proficeret Theologiæ, progenitores nostri non permiserunt legum sæcularium seu juris civilis Studium ibidem institui : quinimmo id etiam interdici sub excommunicationis pœna per sedem Apostolicam curarunt. Cæterum super negotiis et causis forensibus quæ spiritualitatem et fidei sacramenta non tangunt, regnum nostrum consuetudine moribusque præcipue non Jure scripto regitur, licet in partibus ipsius regni quibusdam subjecti ex permissione nostrorum progenitorum et nostra Juribus scriptis utantur in pluribus, non ut Juribus scriptis ligentur, sed consuetudine, juxta scripti Juris exemplar moribus introducta : tamen ut artium Studia liberalium ad Theologiæ scientiam introducunt, sic legum et Juris scripti dogmata proficiunt intellectui rationis, ad mores dirigunt, doctrinam præstant exequendæ justitiæ, nec non præparant ad consuetudinum intellectum : sic profecto tradit antiquitas Romanos et Græcos pro sui eruditione Jus seriptum et mores ab initio recepisse. Placuit ergo nostris antecessoribus, placetque nobis legum et sæcularium scriptique Juris, salva Parisiensis Studii provisione prædicta, in locis egregiis Regni nostri Studia frequentari, præsertim ad doctrinam æquitatis et rationis fovendam, per quas in causis forensibus regni hujus judicari consuevit, ubi judicia, constitutiones, seu ordinationes progenitorum nostrorum, et nostræ, quas omni consuetudini præponimus, deficiunt, et consuetudo certa non reperitur lex, qua fuerit judicandum. Non putet igitur aliquis, nos recipere, vel progenitores nostros recepisse consuetudines quaslibet sive leges, ex eo quod eas in diversis locis et Studiis Regni nostri per Scholasticos legi sinantur : multa namque eruditioni doctrinæ proficiunt, licet recepta non fuerint, sicut nec Ecclesia recipit quamplures canones, qui per dissuetudinem abierunt, vel ab initio non fuerunt recepti, licet in Scholis propter eruditionem legantur. Scire namque sensus, ritus, et mores hominum diversorum locorum valde proficit ad cujusque doctrinam.Scribit Thuanus lib. 35. Hist. pag. 249. Hospitalium Cancellarium in oratione habita coram Rege,
cum præfatione et petita venia ex Pandectis Justinianæis vulgarem Juris Romani regulam adduxisse.Juris Civilis usum etiam apud Anglos interdictum, pluribus ostendit eruditus Seldenus in Dissertatione ad Fletam.
Jus Sueviæ. Vide Jus Saxonicum lib. 1. art. 18. et 19.
P. , 1766.
Jus Terrenum, Seculare, hæreditarium, ecclesiastico opponitur. Charta Gaufr. episc. Carnot. ex
Tabul. Major. monast. : Hugo vicecomes de Puteolo præsentiam nostram adiit, et quicquid juris, secundum seculum habere videbatur in ecclesia S. Martini martyris,... dispositioni meæ commisit, suppliciter petens ut eam monachis S. Martini Majoris monasterii... concederem. Similiter et Ermensendis uxor quondam Ivonis Cotellæ de Curvavilla ; quæ tunc ecclesiam illam Jure Terreno possidebat, et fecit et petiit.Vide infra Justitia Terrena.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jura Teutonica, Leges Teutonicæ. Diarium belli Hussitici apud Ludewig. tom. 6. pag. 184 :
Item quod Jura paganica et Teutonica, que non concordant cum lege Dei, tollantur, et jure divino ut regatur, judicetur, et totum disponatur.
P. , 1766.
Jus Turni, Quo quis prædium ab agnato distractam, pretio emptori reddito,
redimit, vulgo Droit de retrait ; Jus turni nuncupatum, quod ad Turnum seu
ordinem agnatorum fiat. Charta ann. 1341. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 369 :
Nullus possit præmissa vendita retinere seu rehabere pro quocumque pretio Jure Turni.Vide Turnus bursæ in Turnus 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus Urbanum, Civile. Charta Leopoldi Ducis Austriæ ann. 1229. apud Ludewig. tom. 4. pag. 39 :
Notum esse volumus quod D. Marquardus... per manum nostram curiam quandam in Mangolis cum Jure urbano a D. Chunrado de Rosinberch totam libere et precise comparavit.
P. , 1766.
◊ Droit de ville, in
Homag. Joan. de Baleicourt milit. ann. 1316. ex Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol.
167. v°. : Je suis homs liges devant tous hommes à haut homme et noble mon bien amé seigneur Gobert seigneur d'Aspremont et de Dun, et tieng de lui ligement en fiés et en hommaige... un reis de froument à Méralcourt ... Oblige pour mi et pour mes hoirs... mi et tous mes biens meubles et héritages, présent et avenir... comme cotte et comme mantel, sans faire Droit de ville.Vide supra Jus rusticum.
P. , 1766.
Jus Facere et Recipere, Litigare, actoris vel rei partes agere. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub.
fol. 21. r°. : Pro quibus omnibus debet(Guill. Ramundi de Genciaco)facere dicto domino regi homagium ligium, fidelitatem juratam et facere Jus et recipere coram eo et suo mandato.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus, Merces, salarium. Synodus Limensis ann. 1586 : Judices et Notarii non accipiant ab Indis Jura pro ulla re quam ipsis expedient.
L. , 1883–1887.
◊ Registrum deffunctorum parrochialis
ecclesie S. Marie Magdalenes de Castri Duni, et summarum Jurium Funeralium dictorum
deffunctorum. (Mus. Arch. dep. an. 1478, p. 327. )