« »
 
[]« 2 eleemosynarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 244b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELEEMOSYNARII1
2. ELEEMOSYNARII interdum dicti, qui Eleemosynas morientium pauperibus distribuebant, qui vulgo Executores testamentorum appellantur, quibus legata pia distribuenda committuntur. Testamentum Aldrici Episc. Cenoman. in ejus Vita pag. 190 :
Præscripti et præordinati ad nostram Eleemosynam faciendam.
Gregorius Turonens. de Vitis Patrum cap. 8 :
Post cujus obitum non pauca ab Eleemosynariis pro Sancti memoria capiebat.
Capitularia Caroli C. tit. 43. ap. Carisiac. ann. 877. § 12 :
Si nos in Dei sanctorumque ipsius servitio mors præoccupaverit, Eleemosynarii nostri, secundum quod illis commendatum habemus, de eleemosyna nostra decertent.
Alio loco Capit. secund. ejusd. ann. cap. 4. :
Volumus... quod si aliquis Episcopus vel Abbas, aut Abbatissa, vel Comes, aut vassallus noster obierit,... nullus ad illorum eleemosynam faciendam Eleemosynarios eorum impediat.
Testamentum Acfredi Ducis Aquitanorum ann. 928. apud Baluzium tom. 2. Capitul. col. 1533. :
Quamobrem obsecro vos... ut sitis Eleemosynarii mei, sicut estis fidelissimi amici, ita sitis mearum rerum distributores.
Testamentum Poncii Raimundi Comitis Tolosani et Rutenensis, ex Archivis Ruten. :
Omnes res mobiles donet Eleemosynarius meus Deo, et ad sanctos Presbyteros, et ad pauperes pro anima mea.
Tabularium Brivatense Ch. 46 :
Nos Hasterius et Hicterius Eleemosynarii Odiloni, qui fuit quondam, per fideicommissum, quem ipse nobis commisit, dedimus Deo et S. Juliano in stipendia fratrum pro anima Odiloni aliquid ex suis rebus, quæ conquestu illi advenerunt, etc.
Ibid. Ch. 159 :
Nos... Eleemosynarii Garnerii, qui fuit quondam, per fideicommissum auctoritate, quam de manu ejus accepimus ad sua omnia distribuenda, cedimus, etc.
Tabularium Conchensis Abbat. in Ruthenis Ch. 27 :
Iscafredus et Frotardus... Eleemosynarii Umberti donaverunt pro anima ejus ad ipsa casa [] Domini Dei, etc.
Adde Ch. 158. et Excerpta Egberti Archiep. Eborac. cap. 40. Dicti etiam
Eleemosynatores. Charta vetus apud Perardum in Burgund. :
Quos testes et Eleemosynatores de mea volo esse substantia.
Vide Joan. Sarisberiensem Epist. 57.