« 6 eleemosynarii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 245c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELEEMOSYNARII5
6. ELEEMOSYNARII, Alia
rursum, ni fallor, notione, in Charta Fundationis Abbatiæ de Fonteneto in Normannia sub
Willelmo Notho, in 106. Regesto Tabularii Regii ch. 370 :
Dedit unum vavassorem cum 12. acris terræ... dedit quoque omnes Eleemosynarios de Coudello, qui habitant juxta silvam, et omnem terram, quæ est habilis ad arandum, etc.Alia ann. 1143. in Conciliis Normannicis pag. 146 :
Quinetiam ea, quæ Galerannus Comes Mellenti vobis concessit, videlicet unum Eleemosynarium apud Villevillam, et decimam de Extaldis, etc.An iidem qui Vassali ?
P. , 1766.
◊ Qui prædium, Eleemosyna dictum, colunt, homines alicujus ecclesiæ servitio adscripti. Arest.
scacar. S. Mich. ann. 1282. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 41. v°. col. 1 :
De habendo consilium qualiter debeat procedi contra homines Elemosinarios, asserentes se esse liberos et exemptos ab omni justitia seculari, de qua libertate usi fuerint usque nunc, sicut dicunt ; licet domini, a quoNeque alii esse videntur Eleemosynarii ex Tabul. eccl. S. Cyrici Nivern. in Eleemosynarii 5. Vide Eleemosyna Pura et Eleemosyna 5.(sic)fuerint dati dicti Elemosinarii et concessi, talem justitiam non haberent, quod possent facere elemosinas modo prædicto. Habito consilio, concordatum fuit, quod dicti homines non possint habere nisi talem franchisiam, qualem possent concedere domini, a quo elemosinati.