« 1 eleemosynarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 244a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ELEEMOSYNARIUS1
1 ELEEMOSYNARIUS, Qui
ædi Eleemosynariæ, in Monasteriis præest, et qui Eleemosynas Monachorum
et aliorum pauperibus distribuit. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 14. quod
inscribitur de Officio Eleemosynarii :
Ad eleemosynam faciendam eligi debet unus de Fratribus pius et mansuetus, ut per pietatem compati sciat indigentibus, et per mansuetudinem possit etiam importunitatem petentium tolerare. Ad hujus officium pertinet terras, et vineas, et nutrituras, et si qua alia sunt, quæ proprie ad Eleemosynam pertinent, secundum consilium et prudentiam Abbatis manutenere. De panibus decimam accipiat ; reliquias refectorii tam de panibus, quam de cibariis et vino ipse habebit ;... oportet autem in eleemosyna distribuenda Eleemosynarium magna uti discretione, ut infirmioribus quibusque teneriora et delicatiora reservet, et ut eos forte, qui ex consortio aliorum erubescere potuissent, si qui tales advenerint, seorsim sedere faciat, ut secretius, quod eis impertiendum est, sumere possint, etc.Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti cap. 8. sect. 3 :
Eleemosynarius aut per se perquirat, aut per veraces et fideles homines cum multa sollicitudine perquiri faciat, ubi ægri et debiles jaceant, qui non habeant, unde se sustinere valeant, et ingressus domum blande consoletur ægrum, et offerat ei, quod melius habet, et sibi intelligit esse necessarium, etc.Occurrunt in Capit. Carol. C. tit. 48. cap. 13. Convent. Ticinens. ann. 876. Describitur etiam Eleemosynarii officium ab Udalrico lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 24. Ejusmodi vero Eleemosynariorum monasticorum meminerunt Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 487. S. Anselmus lib. 3. Ep. 117. Sugerius in Testamento suo, Matth. Paris ann. 1254. pag. 598. Chronicon Andrense pag. 357. Regula Hospitalariorum cap. 15. Historia Monasterii S. Nicolai Andegavensis pag. 100. etc. Tenebantur porro Ecclesiarum possessores et Monachi decimas bonorum suorum seu redituum pauperibus elargiri. Addit. 1. Capitul. cap. 49 :
Ut de omnibus in eleemosynam datis tam Ecclesiæ quam fratribus, decimæ pauperibus dentur.Petr. Damian. lib. 2. Epist. 14 :
Enim vero et copiosiora in pauperes alimenta proficiant, datur in Monasteriis et Eremis decimæ quorumque proventuum, et non modo pecorum, sed et ornitum pariter et ovorum,