« 1 embola » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 252c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMBOLA1
1. EMBOLA, Transvectio
mercium, quæ in navim injiciuntur. Felix Embola, in leg. 2. C. de
Navibus non excus. lib. 11. tit. 4. in Nov. Theodos. de Navib. ultra, etc. Αἰσία ἐμϐολή, in Edicto Justiniani 13. cap. 4. § 1. ubi sic
appellatur solemnis et annua publicarum specierum transvectio, quæ ex
Ægypto fiebat CPolim, quæ alias sacra Embola dicitur in
leg. 10. C. de Sacros. Eccl. (1, 2.) et Nov. 163. cap. 2. est enim ἐμϐολή quidquid εἰς ναῦν
ἐμϐάλλεται, ut observatum a Salmasio ad Vopiscum pag. 387. Ut felix esset Embola Romani singulis annis apud
Ostiam sacrificium instituerant placandis ventis et sedando mari, similiaque sacrificia
habebant pro conservatione fructuum, florum, etc. Thwroczius in Salomone Rege
Hungar. cap. 49 :
Rex igitur et gloriosi Duces fere omnibus paganis interfectis, et omnibus Christianis a captivitate liberatis, una cum felice Embola totius Hungariæ, cum triumpho victoriæ, gaudentes redierunt.Vide Blazium Ortizium in Itinerario Adriani VI. Papæ n. 44. pag. 460.