« »
 
[]« 1 embolis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 253a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMBOLIS1
1. EMBOLIS, Embolum, Embolim, Græcis ἐμϐολισμός, Additio, additamentum, proprie autem dicitur, quod Epistolæ jam scriptæ additur, vel quod extra præcipuam illius materiam ad calcem rejicitur. Chartam insertitiam vocant Centuriatores Magdeb. alii Postscriptum. Epistola Pauli PP. ad Pipinum Regem :
In Embolim vero direxit nobis a Deo protecta Excellentia vestra præfatum vos Desiderium admonuisse, Reges Neapolitanos ac Cajetanos constringere, ob restituenda patrimonia protectori vestro B. Petro, etc.
Alia Adriani PP. ad Carolum M. :
Emisit nobis Stephanus Neapolitanus Episcopus per suos apices,... in quibus Embolum posuit, significans nobis de nefando Adalgiso, etc.
Vide tom. 3. Hist. Franc. pag. 717. 745. 747. 770. Baron. n. 860. num. 35. etc.
Embolim, Eadem notione, apud Leonem III. Epistol. 5. 9.