« »
 
[]« 2 embolis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 253a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMBOLIS2
2. EMBOLIS, seu Embolum, apud Scriptores Ecclesiasticos, dicitur pars illa qua clauditur Dominica oratio Sed libera nos a malo, quia, ut ait S. Cyprianus Serm. 6. et ex eo Amalarius lib. 3. de Eccl. Offic. cap. 29.
in consummatione orationis venit clausula, universas petitiones et preces nostras collecta brevitate concludens
. Ordo Romanus :
Sequitur in altum Prefatio Dominicæ orationis, et Oratio Dominica cum Emboli sua, in qua tres articuli orationis inveniuntur.
Vide Card. Bona Lib. 2. Rerum Liturgic. cap. 15. n. 2.
P. Carpentier, 1766.
Pro conclusione cujusvis officii ecclesiastici usurpari videtur, in Ritual. MS. eccl. Senon. in Cœna Dom. fol. 70 :
In eo vero loco ubi solemus uvas benedicere, consecratur oleum pro infirmis concluditurque conclusione,
Per quem hæc omnia semper Domine bona creas, etc. Unde intelligimus Embolum esse supradicti officii.