« 1 emeliorare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 254c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMELIORARE1
1. EMELIORARE, Meliorem
reddere. Veteres formulæ Pithœi cap. 38 :
Et quidquid ibidem adtrahere et Emeliorare poteris.Occurrit præterea apud Baldricum Noviom. lib. 2. cap. 35. Sirmondum Formula 35. Martenium tom. 1. Ampliss. Collect. col. 16. etc. Hinc Emelioratio, quod nostris Amelioration dicunt. Vetus Charta apud eumdem Baldricum lib. 1. cap. 52 :
Hæc omnia cum omni integritate et Emelioratione ad præfatam Ecclesiam revertantur.Infra :
Ullo modo non habeamus potestatem dandi, vel commutandi, aut alienandi, nisi ad salvandum, et Emeliorandum.Meliorata res apud Marculfum lib. 2. Formula 5. Sirmondum Form. 18. 34. etc. Vide Meliorare.
P. , 1766.
◊ Emmiudrement, eadem
acceptione, in Charta ann. 1235. ex Chartul. sign. Decanus S. Petr.
Insul. fol. 129. v° : Le vallant de lxx. sols doit il laisser à l'emmiudrement de la maison.