« »
 
[]« Meliorare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 331a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MELIORARE
MELIORARE, Meliorem, vel melius reddere, Meliorer. Vetus Charta apud Henschenium 26. Mart. pag. 635 :
Præstiti dimidiam comprehensionem illam in ea ratione, ut diebus vitæ suæ et filii sui Melioratæ fiant res ipsæ.
Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 624 :
Eumdem electum nequaquam in cura regiminis tam magni, Meliorare vel proficere, sed potius deficere cernebamus. Meliorem facere,
in Capitul. lib. 7. cap. 335. Utuntur Ulpianus leg. 13. de Usufr. (7, 2.) Gregor. Mag. lib. 1. Epist. 50. lib. 2. Ind. 2. Ep. 52. lib. 3. Ep. 30. Baldricus lib. 3. Chron. Camerac. cap. 1. 6. et alii passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Meliorare, Emendare, corrigere. Capitul. Caroli M. ann. 802. cap. 1 :
Ubi autem aliter quam recte et juste in lege aliquid esset constitutum, hoc diligentissimo animo exquirere jussit et sibi innotescere,[] quod ipse donante Deo Meliorare cupit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Meliorare Chartam, Confirmare. Præceptum Ludovici Pii ann. 815. in Appendice ad Capit. col. 1406 :
Ostendit nobis exinde auctoritate quod genitor noster ei fecit. Nos vero alia ei facere jussimus, sive Melioravimus.
Melioratio, Ἐπιϐελτίωσις, in Gloss. Græc. Lat. Emendatio, incrementum, refectio. Formula 25. inter Lindenbrogianas :
Cum omni addita Melioratione, vel omnibus suprapositis, etc.
Charta ann. 1076. ex Tabul. Eccles. Matiscon. :
Ad opus suum ædificet quia non est recipiendum ad Meliorationem terrarum, sed ad quantitatem.
Alia apud Madox Formul. Anglic. pag. 125 :
Et ad decessum eorum, ea bene, competenter reparata, et ædificia cum omni Melioracione superposita dimittent. Promiserunt... ponere in Melioratione dictæ domus, etc.
in Charta ann. 1321. apud Lobinell. tom. 4. Hist. Paris. pag. 528. Adde Chron. Andrense tom. 9. Spicil. Acher. pag. 654.
Immeliorare Servitium, in Capitulari 2. ann. 815. cap. 19. et in Charta Ludovici Pii in Vita Aldrici Episcopi Cenom. pag. 38.
Emeliorare. Baldricus Burguliensis Abbas :
Emeliorasti subjecto, ordine, rebus, etc.
Formula 19. inter Lindenbrog. :
Quicquid idem adtractum Emelioratumque repertum fuerit, etc.
Meliorare Filium, servum, in Lege Wisig. lib. 4. tit. 5. § 4. in Lege Longob. lib. 2. tit. 20. § 3. 4. Liutpr. 113. (6, 60.) Aist. 4. aliquid donare quod præcipuum habeat, Avantager, nostris. Formulas hac in re usitatas vide apud Marculfum lib. 2. Form. 11. et 21. inter Sirmondicas. Ita
Melioramentum, pro Dotis accessione, incremento, Gall. Augment de dot, usurpat Contractus nuptialis inter Hermannum Comitem Kiburgensem et Margaretam Sabaudam ann. 1218 :
Et ipse Comes Artemannus donavit pro Melioramento Margaretæ uxori suæ duo millia marcharum argenti quæ ipsa habere debet super Friburgum.
Infra :
Comes vero Uldricus donavit filio suo Artemanno extra partem filiorum suorum pro Melioramento castrum de Medenges.
Contractus matrimonii inter Raynaldum dominum Balgiaci et Sibillam de Bellijoco ann. 1228. ex Archivo Pedemontano :
Cum autem a parte dicti Raynaudi petitum esset Melioramentum, volui et præcepi quod cum me a partibus Albiniacensibus redire contigerit, dominus R. de Matiscone Meliorandi liberam habeat potestatem.
Charta alia ann. 1267. descripta a V. Cl. Dionysio Salvaingo Boissio :
Item voluit et ordinavit prædictus Humbertus in ultima voluntate sua, quod Alasia dilecta uxor sua haberet tale donum, quod prædictus Humbertus eidem Alasiæ quondam fecerat 30. librarum Viennensium pro Melioramento.
Observat porro idem vir eruditissimus interdum hanc vocem usurpari pro emphyteosi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Melioratio, Eadem notione, in Libello divortii ann. 1135. in Appendice ad Capitul. col. 1558 :
Donec habeat (Beatrix) in vita sua medietatem omnium dominicaturarum et staticam S. Martialis per Meliorationem cum laboratione boum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Meliorari, Convalescere. Capitul. Caroli C. tit. 12. cap. 1 :
Donec annuente Domino isdem frater venerabilis a sua infirmitate optabiliter convalesceret...... quousque ut prædiximus, a sua infirmitate Melioraretur.
Miracula S. Thomæ [] Aquinatis tom. 1. Martii pag. 720 :
Et emisso voto puer Melioratus ibidem extitit, et absque incisione totaliter est curatus.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Melioramentum, Profectus in melius, sanatio. Vita S. Yvonis tom. 4. Maii pag. 607 :
Cum Oliverius... in dextro pede prope cavillam infirmaretur... nec Melioramentum perpenderet, sed de sua cura desperaret, etc.
Melioratus Testis, Melior, in Lege Wisigoth. lib. 2. tit. 4. § 6.
Meliosissimus, Optimus, in Lege Alemann. tit. 106. Edit. Heroldi. Mellissimus, cap. 75. in Cod. MS. Meliorissimus, in Capitul. ad eamdem Legem editis a Steph. Baluzio cap. 39. 43.