« »
 
[]« 4 emendamentum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EMENDAMENTUM5
4. EMENDAMENTUM, Emendatio : dicitur etiam de mensuris, quæ ad exemplar exiguntur, et emendantur. Arest. ann. 1277. in Reg. 2. Olim parlam. Paris. fol. 37. r° :
Recordata fuit curia quod major et burgenses de Rupella in judicio proprietatis super Emendamento et adjustamento mensurarum in Rupella contra dominum regem succubuerunt.
Stat. Massil. Mss. lib. 1. cap. 33 :
Statuentes etiam quod illi qui voluerint esse cursores in prædictum modum, antequam incipiant suum officium exercere, jurent ad sancta Dei evangelia... quod attendant omnia quæ in hoc Emendamento scripta sunt.
Ubi edita habent, Emandamento.