![[]](img/image.png)
EMIR, sic appellant Turci et Saraceni,
Magnates, et urbium ac oppidorum præfectos. Will. Tyrius lib. 10. cap. 46 :
Adducti sunt coram Domino Rege, sedente pro tribunali, procurator civitatis, qui lingua eorum dicitur Emir, et juridicus, etc.Lib. 15. cap. 11 :
Magistratus tamen, quem ipsi vocant Emir, nobilis homo et potens, etc.Lib. 21. cap. 23 :
Solent enim Turcorum Satrapæ, et majores Principes, quos ipsi lingua Arabica vocant Emyr, etc.Vide Amir.