« En » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 262b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EN
EN et Ena, Voces
nobilium utriusque sexus nominibus præponi solitas apud Beneharnos, scribit Marca lib. 7.
cap. 16. num. 5. quæ quidem idem sonant quod
Dominus, vel Domina : nec apud Beneharnos duntaxat,
sed et apud Catalanos et Aragonenses, ut ex Raimundo Montanerio in Chronico Regum Aragon.
ex Historia Expugnatæ Minoricæ Insulæ, et Chronico Petri Regis Aragon. editis a Michaele
Carbonello, passim colligitur. Nescio an huc spectet epitaphium, quod descripsit Catellus
lib. 2. Rerum Occitan. pag. 171 :
Vide Andream Boschum in sua Catalania pag. 574.En Ramon Arnaldus jacet hoc in marmore clausus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem spectare suadet hujus vocis usus
alias in Occitania frequens, atque etiamnum vigens in superioribus partibus hujus
provinciæ saltem apud plebeios ; sed arbitror apud Occitanos iis vocibus illos designari,
qui inferioris sunt originis, et reipsa distinguuntur a nobilibus : quorum proprio nomini
vox Dominus aut Domina aliave similis, ut Miles, fere semper præfigitur. Codex MS. Bibl. Domini
Senescalli Tolos. de Hæreticis Albigensibus : Premisit garcionem suum et precepit ei, ut pararet cenam in castris in hospitio d'Ena Saca.Et infra :
Ermegaudus Vena de Regalimonte venit ad ipsam dicens sibi, quod duo de illis Bonis hominibus, qui dicuntur heretici, quorum unus vocabatur R. Delboc maritus olim d'Ena Cabriagia, de Albia et socius ejus cujus nomen ignorat ipse, ut dicit, erant in domo Guillelmi de Mauriano.
P. , 1766.
◊ Ena, vel Na
promiscue mulieres natalibus insignes nominibus suis præposuisse dubitari non licet. Id
quidem jam monuerat Petrus de Marca, testis hac in re locuples, lib. 3. Marcæ Hisp. cap.
9. pag. 262. Quod pluribus Instrumentis, quæ ad domum de Guiscard
pertinent, confirmat D. de Serigny, in Reg. 4. Armor. gener. pag. 2. et
3. in quibus, ut observat, nusquam Ena, sed Na
perpetuo legitur. Iis addo Chartam donationis pro Claristis de Monte Marsano diœcesis
Atar. ann. 1270 : En Gaston et Na Matta ;quæ unica voce perperam scribunt nonnulli. Eviluit tamen postea ejusmodi titulus, uti docet idem de Marca loco laudato, ab eoque abstinuere proceres aliique ; cui successit vox Don, post nuptias nimirum Ferdinandi regis Aragonum cum Isabella regina Castellæ. Vide infra Na 2.