« 2 na » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 564b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NA2
2. NA, in Aquitania vicinisque provinciis, a mulieribus, quæ maritorum luce fulgebant,
præpositum fuisse, docet Petrus de Marca Marcæ Hispan. col. 262. Vide En,
Ena.
P. , 1766.
◊ Hanc vocem nominibus mulierum
nobilium, æque ac plebeiarum, apud Occitanos præpositam fuisse,
colligitur ex Instr. ann. 1217. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 58 : Lite contestata et juratum de calumpnia inter Vilelmam Trevellam et Vidaletum Judæum,... quod Wilelma Trevella percussit eum... Ad probandum quod Vidaletus vocaret Na Trevellam putam, vetulam, merdosam... Na Vinceza testis jurata dixit, etc. Na Cap de Compainna... Na Bannieira testis, etc.Unde D. Menardus a voce Dona contracte dictum esse putat, non secus atque Parisiis, ubi etiam mulierculæ Dames nuncupantur. Haud scio tamen an non sit præpositionis species, quæ, honestatis causa mulierum nominibus præponeretur ; quod innuere videtur locus ubi primum Na Trevellæ nomini anteponitur. Vide supra En.