![[]](img/image.png)
ENGLESCHERIA, vox formata ex
Saxonico Englisc, Anglicus, quasi, nativitas Anglica.
Est autem forma juris, qua quis Anglus origine ac nativitate esse probatur. Cujus vocis
origo inde nata, quod, ut ait Bracton. lib. 3. tract. de Corona cap. 15. § 3 :
In diebus Canuti Regis Danorum, qui post Angliam acquisitam et pacificatam, rogatu Baronum Anglorum, remisit ad Daciam exercitum suum, et ipsi Barones Angliæ erga ipsum Regem Canutum fidejussores extiterunt, quotquot Rex in Anglia secum retineret, firmam pacem per omnia haberent. Ita quod si quis Anglorum aliquem hominum, quos Rex secum adduxit, interficeret, si super hoc defendere non posset judicio Dei, scilicet aqua vel ferro, fieret de eo justitia : si autem aufugeret et capi non posset, solverentur pro eo 66. marcæ,Hac autem via suorum securitati consulendum existimarat Canutus, quod haud ita pridem Æthelredus Rex sub prætextu inspiciendorum armorum uniuscujusque patriæ, uno eodemque die Danos omnes per regnum universum Angliæ occidisset, ut est in Legibus Edwardi Confess. cap. 35.et colligebantur in villa, ubi quis esset interfectus, et ideo quia interfectorem non habuerunt : et si in tali villa pro paupertate colligi non possent, colligerentur in hundredo, in thesauro Regis deponendæ.
◊ Post hæc igitur si quis per murtrum
cæsus esset, Anglorum intererat probare eum qui occisus erat, Anglum esse, non vero Danum,
ut a præstatione et solutione 66. marcarum eximerentur : idque probabant per Englescheriam, seu Englescheriæ præsentatione, coram
Coronatoribus, per duos masculos ex parte patris, et per duas fæminas ex
parte matris de propinquioribus parentibus interfecti, uti pluribus ibidem Bracton.
exsequitur § 7. Quæ quidem lex a Danis ad Normannos transiit ; nam postquam Normanni
Angliam occuparunt sub Guillelmo Notho, suæ securitati modo simili cautum esse voluere, ut
si Francigena, id est Normannus, occideretur, illius qui cædem perpetrarat justitia
fieret, hoc est, vel plecteretur, vel judicio Dei se defendere ille teneretur ; denique si
aufugeret, et capi non posset, villa aut Hundredus pro ejusmodi homicidio aut murdro 66.
marcas exsolveret vel certe 46. ut est in Lgibus Willelmi Nothi cap. 53. Porro, ut est
apud eumdem Bractonum § 2. et in Fleta lib. 1. cap. 30. § 1. et 2 :
Interfectus pro Francigena reputabatur, nisi Englescheria rite coram justitiaris præsentaretur.Abrogata est tandem lex ista Statuto ann. 14. Edwardi III. ann. 1340. ut Stanfordius refert lib. 1. cap. 10. Anglescheria scribitur in Fleta. Angleceria, in Abbr. Placit. Rich. I. pag. 18. col. 2. Vide Ibid. Rich. I. pag. 13. col. 2. pag. 17. col. 1. 2. pag. 19. col. 2. et Philipps. Histor. Jur. Angl. tem. 1. not. 315a tom. 2. pag. 328. et infra Francigenæ.