« »
 
[]« Francigenæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 591c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRANCIGENAE
FRANCIGENÆ, Anglis dicebantur omnes extranei, sive cogniti essent, sive incogniti, nisi Anglos se esse probassent per Englescheriam, inquit Bracton. lib. 3. tr. 2. cap. 15. § 2. 4. Vide Englescheria.
P. Carpentier, 1766.
Ita et Italis, quicumque Transmontani, Francigenæ appellabantur. Stat. Montis-reg. pag. 317 :
Statutum est quod quælibet persona, quæ extraxerit seu extrahi fecerit extra posse civitatis Montisregalis aliquos pannos laneos coloritos seu telas subtiles de Ultramontanis seu Francigenis, exceptis telis, quæ ducuntur de versus sanctum Johannem de Muriana, etc.
P. Carpentier, 1766.
Francigenæ Germanis Belgisque posteriorum temporum, id est post Carolingos, non tam Franci, quam Francorum posteri vocabantur, ut notandum prorsus monet Joan. Nic. ab Hontheim tom. 1. Hist. Trevir. ad Gloss. Cæsar. Heisterbac. pag. 664. col. 2. ubi legitur :
Francigena enim fuit, qui scripsit librum antiquum, et multa barbara nomina in eo posuit secundum Gallicum.
P. Carpentier, 1766.
Francigenæ, nescio qui capellani nuncupantur in ecclesia Carcassonensi. Stat. synod. ejusd. eccl. ann. 1270. cap. 11. ex Cod. reg. 1613 :
Præcipimus capellanis, et maxime Francigenis, quod habeant ordinarium et breviarium juxta formam ecclesiæ Carcassonensis.