« »
 
[]« Entheca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 270c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ENTHECA
ENTHECA, Enthica, Inthica, Reconditorium, ex Græco ἐνθήϰη. Glossarium MS. Ecclesiæ Parisiensis : Enticam Græco nomine repositam rei copiosæ substantiam appellamus. Ex Isidor. Origin. [] lib. 15. cap. 5. sect. 8. Glossæ Sax. Ælfrici : Entheca, suppellex, in-edclise, Bosworth. in-eddisc vel in-orf. Glossæ Audomarenses : Encheca, Repositorium, vel servatorium, sive pecunia, vel opes.
Memoriæ Entheca
, apud Placiadem Fulgentium in Biblioth. Labbei tom. 1. pag. 668. Glossæ aliæ MSS. : Entheca, pecunia commerciis destinata. Glossæ veteres : Merces, ἐνθήϰη. Ita Entheca promiscue pro pecunia deposita ad quosvis usus, et thesauro, usurpatur. S. Augustinus in Serm. de Diversis 49. cap. 4 :
Enthecam nobis habere non licet, non enim est Episcopi servare aurum.
Cassianus lib. 4. de Cœnob. Institut. cap. 14 :
Cumque totam Enthecam Cœnobii suam credat esse substantiam, etc.
Anastasius Bibl. in Versione Vitæ S. Joannis Eleemosyn. a Leontio scriptæ num. 14 :
Emit Enthecam, et misit in navem.
Num. 55 :
Erat autem summa multa Enthecarum suarum : habebant enim tantum vestimenta, et argentum, et alias res altiores, ut computaretur pondus... Centenariorum 30.
Entheca cordis, in Miraculis S. Gibriani, Maii tom. 7. pag. 620. col. 1. Germ. Schrein des Herzens. Vide Armariolum. Apud JC. ἐνθήϰην, fundum, seu fundi instructum significare observat Salmasius lib. de Modo usurar. pag. 24. 25. Vide Senatorem lib. 2. Epist. 4. Apuleium, Jurisconsultos, etc. Pro mantica, hippoperis occurrit in Ruodlieb. fr. 1. vers. 19 :
Nullus et hunc alius sequitur, nisi scutifer unus,
Qui vehat Enthecam rebus variis oneratam.
Vide ibid. fr. 3. vers. 561. fr. 9. vers. 37. et Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 885. et 1198.
Enthica, pro Entheca haberi in leg. 12. Cod. Th. de Operibus public. (15, 1.) observarunt alii.
Inthica, in Regula Magistri cap. 27. extremo.
Enthica, ibidem cap. 93.
Endica, vox etiam Italica. Vita B. Luchesii Tertiarii num. 2 :
Frumenta ejus et blada singula observabat, Endicas, ut vulgo dicitur, faciens, etc.
Enthecarius, Negotiator, Ugutioni.
Enthecare, In horrea recondere, apud Fulgentium lib. 1. Mythol.
Entheca. Eadmerus de Æde sacra Cantuariensi :
Venerabilis Odo corpus B. Wilfridi... in editiori Entheca, ut ipsemet scribit, hoc est in majori altari, quod in Orientali Presbyterii parte parieti contiguum de impolitis lapidibus et cæmento extructum erat, digniter
collocaverat. Vide Decussare.