« »
 
[]« Epiphania » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 275b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPIPHANIA
EPIPHANIA, Festum quod Christiani celebrant ex antiquo ritu 6. Januarii, ut ex Ammiano lib. 21. colligitur. De nominis ratione ambigunt doctiores, etsi in eam videantur ire sententiam, ut putent ita dictum, quod cum hac die Bapptismatis Christi solemnitas agatur, tunc primum Christus cœperit gentibus manifestari, qui antea latuerat omnibus, atque adeo ipsi ejus Prodromo, qui in Evang. Joan. cap. 1. 31. ait, Ego nesciebam illum. S. Hieron. lib. 1. in Ezech. cap. 1 :
Epiphaniorum dies huc usque venerabilis est, quod huic tempori congruit, quando dictum est, Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui.
Id etiam adstruit Joan. Chrysost. in Homil. de Baptismo Christi, qui auctor est ita dictum festum, quod Christus in Baptismo ἐπεφάνη, id est, demonstratus est, innotuit, cœlesti voce.
Isidorus vero Hispal. lib. 1. de Off. Eccles. cap. 26. vult Epiphania esse dicta, quoniam stella ἐπεφάνη. apparuit in cœlo, quando scilicet Magi Christum jacentem in præsepio adoraverunt. Nam hac die non Baptismum Christi duntaxat, sed et Adorationem Magorum et primum in Cana miraculum celebrant Christiani. Consentit Ptolemæus Silvius in Laterculo :
viii. Id. (Januar.) Epiphania, quo die interpositis temporibus, et stella Magis Dominum natum nuntiabat, et aqua vinum facta, vel in amne Jordanis Salvator baptizatus est.
Papias : Epiphania, Græce Apparitio dicitur, vel manifestatio : hoc enim die Christus sideris indicio Magis apparuit adorandus, vel in Baptismate ostensus est, vel quo primo signo aquam in vinum mutans se propalavit.
Alii censent abusive Epiphaniæ, seu Epiphaniorum appellationem huic inditam festo : quippe cum plurimæ Ecclesiæ in diem illum Natalem Domini referrent et Baptisma, quod de Ægyptiacis testantur diserte Cassianus Collat. 10. cap. 2. et Jo. Chrysostomus Hom. in Lucam cap. 2. de Græcis Asiaticis et Syris, Epiphanius in Panar. Hær. 51. Natalis vero Christi ἐπιφανειας, et ἐπιφανίων nomine donetur a Patribus, quia tunc primum apparuit nascendo Christus : factum postea ut Ecclesia CPolitana, quæ Romanæ usum amplexa, natalem Christi cœpit celebrare die 25. Decembr. priorem nomenclaturam diei sextæ Januar. attribuerit, ut quæ prius colebatur tanquam Natalis Christi. Lexicon Græc. MS. Reg. Cod. 2062. et Suidas :
Ἐπιφάνεια, ἡ τοῦ ϰυρίου ϰαὶ Θεοῦ ϰαὶ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἔνσαρϰος οἰϰονομία.
Ita Natalem Domini vocat Zonaras in Juliano, quem Ammianus loco laudato Epiphania. Vide Casaubonum ad Annal. Baron. Exercit. 2. cap. 11. eumdem Baron. ad Martyrol. et Jacobum Gotofred. ad leg. 5. Cod. Th. de Spectacul.
P. Carpentier, 1766.
Ridiculi cujusdam apud Parisios usus, parum dissimilis ab eo quem Charivari dicimus, in vigilia hujusce festi olim habiti, mentio fit in Lit. remiss. ann. 1353. ex Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 246 :
Cum in vigilia Epiphaniæ Domini... ipse Johannes et plures alii sui socii causa solacii ivissent de nocte per villam Parisius percutiendo pelves, prout est in eadem vigilia fieri solitum, etc.
Vide Grimm. Mythol. Germ. pag. [] 173. et infra Montina ; ubi quid simile legitur. Religiosius alibi colebatur isthæc vigilia, ut discimus ex Ordinar. Rotomag. Ms. :
Vigilia Epiphaniæ, quam plures diverse colunt ; alteri prandent, alteri jejunant : nobis autem jejunando colere congruum videtur : ... sed ecclesia Rothomagensis non jejunat propter solemnitatem Nativitatis Domini.
Vide infra Festum Apparitionis in Festum 1.