« Episimus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 280a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPISIMUS
EPISIMUS, ex Gr. ἐπίσημος. Epistola Joannicii Regis Bulgar. in Gestis Innocent.
III. PP. pag. 70 :
Misi autem ad præsens in signo parvæ recordationis examita duo Episima dupla, unum est rubeum, aliud est album.Perperam editum est examina duo Episima. Ubi examita Episima seu ἐπίσημα, sunt tesseris auro textis vel purpureis clavata. Ita ἐπίσημον ἐσθῆτα apud Laertium in Aristotele interpretantur viri docti. Vide Asemus.