« Epistolæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 280b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPISTOLAE
EPISTOLÆ, Chartæ et tabulæ veteres,
diplomata, cæteraque, quibus negotia gerebantur, instrumenta, quod in Epistolæ modum
conciperentur, atque adeo illius salutatione, in cujus scribebantur gratiam,
inscriberentur. Hujusmodi Epistolarum formulæ exstant apud JC. non paucæ, quæ postmodum,
inclinato imperio, crebriores esse cœperunt, uti observare est præsertim ex Senatoris
formulis : unde quidam existimarunt a Gothis, Longobardis, Francis, cæterisque Arctois
Gentibus in Italicas Gallicasque plagas dimanasse. Et certe apud nos Epistolarum
invaluisse usum docent plus satis Formulæ Marculfi et aliorum, et infinita propemodum
diplomata. En aliquot in exemplum. Testamentum S. Cæsarii Arelat. Episcop. :
Et si cui aliquid per Epistolam, aut per pitacium, aut verbo, pietatis intuitu contuli, valere volo.Vetus Charta sub Chlotario Rege apud Doubletum lib. 3. cap. 2.
Sed quia votus meus fuerat, ut per paginam testamenti villas ipsas superius nominatas basilicæ S. Dionysii concedisse, seu ut mos est loci illius, habetur per Epistolas delegasse, etc. Alia Caroli Martelli, apud eumdem cap. 4 :
Si quis... contra hanc Epistolam donationis nostræ... venire voluerit.Quæ tamen Charta in formam Epistolæ non concepta est. Tabularium Brivatense ch. 296 :
Quem per Epistolam cessionis in sua elemosyna pro suis luminaribus condonavit.Mitto reliqua.
◊ De Epistolis Canonicis et aliis agimus alibi suis locis in
adjectis. De Patentibus et Clausis in voce Sigillum
secretum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Epistolæ Farcitæ,
Quæ leguntur in sacris liturgiis, nec solis constant Scripturæ verbis, verum plures etiam
continent paraphrases intermixtas, quibus quodammodo farciuntur, hincque
dicuntur farcitæ. Vide in Farsa
2.P. , 1766.
Epistolæ
Dominicales, Sanctorum, Quæ diebus Dominicis et festivis
Sanctorum in sacris liturgiis leguntur. Chartul. majus S. Vict. Massil. fol. 95. v° :
Ipsa semodiata de vinea et terra nominata donavit pro filio suo Aicardo pro psalmis, himnis, canticis, et Epistolas dominicales et sanctorum.