« »
 
[]« Epistolella » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 280c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPISTOLELLA
EPISTOLELLA, diminut. ab. Epistola ; brevis lectio, quam Capitulum vocant, ex Epistolis S. Pauli aliisque libris sacris desumta, quæ ad Horas ecclesiasticas recitatur, vulgo Capitule. Constit. Franc. Pizzolpassi archiep. Mediol. ann. 1440. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 933 :
Volentes insuper et mandantes, quod in diebus, quibus de sancto aliquo divinum celebrabitur officium, Epistolellæ ad Tertiam, Sextam et Nonam speciales, prout inveniuntur in officio Ambrosiano dicantur...... Certas Epistolellas, ut eorum verbo utamur, quæ in Tertiis, Sextis et Nonis ordinatæ sunt, breves quidem valde et compendiosas in Matutinis dicunt, loco ipsarum lectionum.
Vide Capitulum 3.