![[]](img/image.png)
2. EQUITATURA, Idem quod
Chevalcheia, Exercitus. Speculum Saxon.
lib. 2. art. 11 :
Reus etiam ab ostagio seu Equitatura tunc liberatur.Jacob. Episcop. Accon. Epist. ad Honorium III. Papam, de Gestis in Terra S. inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 287 :
Sed sciatis quod plures ex nostris in eadem amissi sunt Equitatura, quam capti ab alienis.Litteræ Johannis Franc. Regis ann. 1360. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. pag. 478 :
Ipsos ab omnibus impositionibus, subsidiis, maletoltis, gabellisVide Hostis.et subventionibus, exercitu, Equitaturis, villarum et fortaliciorum custodiis..... quittos ramanere volumus.