![[]](img/image.png)
EQUITIARIUS, Qui Equitiorum curam gerit, Armenti custos. Gloss. S. Bened. cap. de Agricultura :
Equitiarius, ἱπποϰόμος. Firmicus refert Equitiarium futurum, qui natus fuit oriente Centauro, lib. 3. cap. 13. Est autem
Equitium, Equorum armentum apud
Ulpianum : συνιππία, seu ἀγέλη
ἵππων in Gloss. Gr. Lat. Vide Scaligerum ad lib. 5. Manilii, et Leges
Forestarum Scoticarum cap. 8. § 1.