« »
 
[]« Erogator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 290b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EROGATOR
EROGATOR, Testamentarius executor, qui ultimam voluntatem testatoris exequitur, et ab eo relicta legata in pios vel alios sibi indictos usus, erogat et distribuit. Unde Distributores dicuntur ejusmodi executores in veteri Charta apud Ughellum tom. 7. Ital. Sacræ pag. 566. Gloss. Gr. Lat. Ἐξοδιάζω, Erogo, expendo. Capitulare Pipini Regis Italiæ ann. 793. cap. 9. et Lex Longob. lib. 2. tit. 20. § 5 :
De filia cujus pater per manum Erogatoris omnes servos suos jussit fieri libertos, quia contra legem esse videtur, statuimus, etc.
Rogator pro Erogator, in Testamento Audonis Episcopi Veronensis exarato anno II. Ludovici Pii Imp. apud Ughellum.
Erogator Militaris Annonæ, in l. 16. C. de Castrensi pecul. lib. 12. tit. 36. qui rogam militibus et stipendia persolvit, de qua dignitate agit Gregorius M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 77. et 130. Erogatio, distributio, ἐξοδιασμός, in Gloss. Græco-Lat. et in d. l.
Erogator Obsoniorum, apud Senatorem[] lib. 12. Epist. 11. qui obsonia a Principe collata populo distribuebat.