![[]](img/image.png)
ESCHIPARE, Gall. Esquipper, Instruere. Vox a re nautica desumpta : naves enim bene adornatæ
dicuntur, quæ suis Scaphis instructæ sunt. Scaphas
porro vernacule Esquifs appellamus. Scip, Navis,
Anglosaxonibus, etc. Matth. Paris :
porro voce
Esquifs, derivata alia Esquiver, vitare, sese
subducere ; quod qui in majoribus navigiis tempestate actis et agitatis de vita
periclitantur, in scaphas ut plurimum sese demittant, atque ita imminentis mortis
periculum vitent. Vide Eskippare et Esquibare.
Naves bene Eschipatas bonis et probis marinellis.Charta Philippi Aug. ann. 1207. in Normannicis Andr. Duchesnii :
Nulla navis de tota Normannia præterquam de Rothomago poterit Eskippare ad Hyberniam.Vide Henr. de Knyghton pag. 2718. Ab hac
![[]](img/image.png)