« »
 
[]« Esmenda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 309a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESMENDA
ESMENDA, ut superius Emenda, Emendatio, compensatio. Autenticum Jacobi Regis Majoric. ann. 1332. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Facta satisfactione aliqua sive Esmenda.
Episcopus Botentinus (Butuntinus) in quadam epistola Massiliensibus directa :
Si qua sunt dampna illata per gentes Regis Aragonum aut foriseca... procurarent quod fieret Esmenda.
Testamentum Guillermi de Turre ann. 1315. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 539 :
Donec totaliter ultimam voluntatem... meam, exequias, legata, debita, clamores, et Esmendas solverint et compleverint. Sub refectione, restitutioneque et integra Esmenda omnium et singulorum dampnorum, expensarum, etc.
in Schedis Præsidis de Mazaugues non semel.
P. Carpentier, 1766.
Esmande, in Ch. ann. 1270. ex Tabul. S. Mich. in Eremo :
Et en oustre en aient pris, heu ou recehu Esmande de sept solz et sex deniers.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Esmendare, Emendare, satisfacere, reparare, compensare. Conventio Caroli Comitis Andegav. et Provinciæ ann. 1251. e MS. D. Brunet fol. 59. v° :
Rapinas factas tam in trocellis quam inrebus aliis, in stratis publicis terre vel aque... Esmendent.
Statuta Massil. lib. 1. cap. 54 :
Qui duo probi homines... teneantur... facere Esmendari et restitui a molneriis molendinorum damnum datum seu factum in blado male mouto.
Confirmatio transactionis ann. 1463. ex Archivo Præsidis de Mazaugues :
Instrumenta quæ possint dictari, corrigi, refici et Esmendari.