« 1 estagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 316b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ESTAGIUM1
1. ESTAGIUM, a Gall. Etage, Cœnaculum, domus, vel obligatio, qua vasallus tenetur Stare in castro Domini sive ad illud custodiendum sive ex alia ratione. Regestum
Campaniæ fol. 43. apud Dom. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. 689 :
Clarembaudus de Capis, ligius de duobus feodis, scilicet de Vicecomitatu, et de Capis et Gii cum suis appenditiis. Et debet Estagium pro Vicecomitatu.Pro debet Estagium mox infra legitur, et debet custodiam. Rursum occurrit eadem notione ibid. tom. 1. pag. 124. Pro Cœnaculo vero seu Tabulato, in Charta Officialis Autissiod. ann. 1278 :
In quibusLitteræ Officialis Paris. ann. 1291. ex Tabulario Calensi pag. 270 :(domibus)sunt quatuor Estagia cum cellario.
Recognoverunt in jure coram nobis se adcensasse quandam domum... continentem a parte vici in primo Estagio de fronte duas thesias dimidio pede minus vel circiter, et in longo sex thesias vel circiter, et in Estagio superiori tres thesias, etc.Vide Stagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Estagium Facere,
Canonicis idem est quod Præsentem esse, Gall. Resider.
Charta Petri Abb. S. Benigni Divion. ann. 1259. ex Archivis ejusdem
Abbatiæ : Qualiter Canonici debent facere Estagium. Canonici prædictæ Capellæ in eadem de cætero facient Estagia personaliter anno quolibet per duos menses et septimanas in ipsa Capella antiquitus institutas... Capellani, qui Missas habent vel habebunt in prædicta Capella, residentiam continuam in ea facient.