« »
 
[]« Etallum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 325b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ETALLUM
ETALLUM, Locus ubi venalia proponuntur, Gallis Etal vel Etau, Pluteus venalitius. Instrument. anni 1241. ex Archivo S. Gildasii de Nemore :
Constancia nobilis Domina Pontis-castri dedi Abbatiæ S. Gildasii de Nemore quoddam Etallum, quod habebam apud Pontemcastri.... ita tamen quod mansionarius, qui fuerit in dicto Etallo, bannum meum ad vinum meum venundandum, sicut Burgenses mei de Pontecastri custodiat.