« 1 eulogia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 332b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EULOGIA
1. EULOGIA, Εὐλογία, ipsum Eucharistiæ Sacramentum. S. Paulus 1. ad Cor.
10. 16 :
Τὸ ποτήριον τῆς εὐλογίας, ὄ εὐλογοῦμεν, Calix benedictionis, cui benedicimus.Quia Christus dum hocce divinum Sacramentum instituit,
gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis, etc. Μυστιϰὴ εὐλογία, pro Eucharistia apud Cyrillum in Epist. ad Calosyrium. Interdum pro hostiæ particula quæ communicantibus porrigebatur, apud eumdem Cyrillum Epist. ad Nestorium, et Clement. Constit. lib. 8. etc. Atque hac notione Eulogiæ vocem accipi censent quidam in Vita S. Melanii Episc. Rhedon. n. 22. quod improbat Bollandus. Vide S. Augustinum Epist. 86. Jo. Moschum cap. 25. et Chartam Fulconis Comitis Andegavensis apud Sammarthanos in Abbatibus Roncerei. Postmodum