« 4 eulogiæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 333a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EULOGIAE3
4. EULOGIÆ dicta præterea
quævis munera, quæ offeruntur, non tam ex debito, quam ex convenientia : verbi gratia,
lib. 1. Reg. cap. 25. 27. Quod Davidi ab Abigail offertur a
Vulgato Interprete Benedictio, a LXX. Εὐλογία dicitur. In Regula S. Benedicti cap. 54. vetantur Monachi
a parentibus suis nec a quoquam hominum, nec sibi invicem Litteras, Eulogias, vel quælibet munuscula accipere, aut dare sine præcepto Abbatis. His concinunt Acta Reformationis Monasterii Blankenau ann. 1420. apud Schannattum Diœces. Fuld. pag. 323 :
Prohibemus omnes vanas deductiones... et quod nullæ Eulogiæ sive litteræ dirigantur.In Concilio Meldensi ann. 845. cap. 45. ubi prohibentur Episcopi munuscula a Presbyteris exigere, hæc verba adduntur :
Decet tamen Presbyteros cum voluntariis Eulogiis tempore congruo visitare et venerari suos Episcopos.Ita apud Leonem IV. PP. Ep. ad Episcopos Britanniæ cap. 3. non cogendos Presbyteros ad sacra Concilia Eulogias deferre statuitur ; ut apud Hincmarum Remensem in Capitulis ad Archidiaconos cap. 5. Eulogias nisi sponte oblatas a Presbyteris accipere vetantur iidem Archidiaconi. Eodem sensu ac significatu passim usurpatam vocem hanc pro munusculis quibusvis observare est apud Gregor. M. lib. 11. Ep. 49. Eginhard. Epist. 52. Theophanem pag. 84. Fortunatum in Vita S. Radegundis Reginæ lib. 2. num. 6. inter Acta SS. Benedict. sæc. 1. pag. 327. In Definitione Synodi II. Duziacensis de Doda Monacha cap. 2. etc. Pro eleemosynis vero habetur in Vita S. Wlmari Abb. num. 11 :
Sanctus vero Wlmarus indesinenter reficiebat eas (Sanctimoniales) inquiens : Abundanter ministrabit vobis Dominus alimentum, sicut per Evangelium pollicetur dicens :Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis.
Sed sicut vir Domini prædixerat, ita sæpius contigit evenisse. Nam aliquando antequam exhortatio finiretur, tabella percutiebatur adnuntians Eulogias advenisse. Occurrit rursus hac notione num. 13.