« 3 eulogiæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 332c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EULOGIAE2
3. EULOGIÆ privatæ, quas
Episcopi ac Presbyteri ultro citroque dabant et accipiebant, ab ipsis a quibus
mittebantur, benedictione consecratæ, et ut plurimum panes ab iis benedicti, quo nomine interdum appellantur, ut a Flodoardo lib. de
Pontificib. Roman. in Calixto pag. 603 :
Qui quidem mittendarum ultro citroque ab Episcopis et Sacerdotibus Eulogiarum mos inde forte fluxit, quod olim Episcopi qui invicem communicabant, in communicationis indicium vicissim sibi Eucharistiam mitterent, ut testatur Eusebius lib. 5. Hist. cap. 26. quod postea vetitum in Concilio Laodiceno apud Balsamonem :Panem pro grato benedictum munere legat.
Περὶ τοῦ μὴ τὰ ἅγια εἰς λόγον εὐλογιῶν ϰατὰ τὴν ἑορτὴν τοῦ πάσχα εἰς ἑτέρας παροιϰίας μεταπέμπειν.Unde Communicare se de Eulogia alterius, in Vita sancti Melanii Episcopi :
Post cujusInfra :(Missæ)celebrationem, antequam recessissent ab invicem, dedit eis beatus Pontifex in caritate cum Dei gratia et sua benedictione : Beatus vero Marsus præferens jejunium Dei caritati, et Eulogiam, qua communicare debuit, vilipendens, particulam quam acceperat a S. Melanio, in sinu suo cadere permisit.
Post cujus absolutionem, mox versus est serpens in pristinam Eulogiam, quam assumens B. Marsus, gaudens se communicavit de ea, quod prius malo suo facere neglexerat.Vita B. Stephani Abb. Obazinensis lib. 1. cap. 23 :
Et ex his, quæ sibi offerebat, Eulogias fratribus illis, prout poterat, exhibebat.
◊ Eulogiæ vero, sive panes, sive cibi alii,
in mensa ab Episcopis, Abbatibus, aut Sacerdotibus benedictione consecrabantur, ac postea
distribuebantur, ut est in Vita S. Huberti cap. 12. Capitula Monachorum ad Augiam
directorum cap. 7 :
Ut in refectorio facta benedictione veniant duo Presbyteri ad Abbatem frangentes panem, et dant ipsi Eulogiam cæteris fratribus, antequam accedant ad mensam.Mittebantur etiam cum literis salutatoriis, quarum formulam exhibet Marculfus lib. 2. form. 42. 43. 44. ad quas pariter literas spectant Epistolæ 9. 10. et 11. ex iis quæ scriptæ sunt ad Desiderium Episcopum Cadurcensem apud Canisium tom. 5. Antiq. lection. Has Eulogias salutis appellat Gregorius Turon. in Vita S. Maurilii Episc. Andegav. cap. 8 :
Eulogias salutis sibi dari ab eodem fideliter postulavit : quas dum B. Sacerdos sanctificatas illi de more porrigeret, languor qui Monachum diutius fatigaverat,.... evanuit.Has etiam attigit Poeta Christianus in Gratiarum actione pro susceptis Eulogiis, editus a Guill. Morellio :
Quid quod crebro etiam mittis pia verba salutis,Pluribus et donis hicque domique oneras.Sic mea nunc redolet proles velut inclita raraMunera divino quæ benedicta cluunt.
◊ De ejusmodi Eulogiis ac panibus
benedictione consecratis agunt passim Scriptores, quos indicasse suffecerit : S. Basilius
in Regula cap. 133. Paulinus in Epist. ad Alypium, et in Epist. ad Romanianum, S.
Fructuosus in Regula edita in pace cap. 23. Regula S. Columbani cap. 10. Regula Magistri
cap. 76. Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 16. lib. 5. cap. 14. lib. 6. cap. 5. lib. 8.
cap. 2. 20. lib. 10. cap. 16. de Gloria Confess. cap. 31. Fortunatus lib. 11. Poem. 8. 11.
Hincmarus Remensis in Capitul. ad Presbyt. parochiæ suæ cap. 7. 16. Theophanes ann. 40.
Theodosii junior. Additio 1. ad Capitula Caroli M. cap. 68. Flodoardus lib. 2. Hist.
Remens. cap. 11. pag. 219. lib. 3. cap. 3. pag. 590. Vita sancti Thuribii Episcopi
Cenomanensis num. 7. Vita S. Genovefæ num. 11. Vita sancti Salvii Ambian. num. 4. Vita S.
Præjecti n. 6. Vita S. Melanii Episcopi, Vita S. Medardi cap. 7. Vita S. Sori Eremitæ n.
6. Medibardus in Miraculis S. Walpurgæ lib. 2. n. 3. Baudemundus in Vita S. Amandi n. 25.
Vita S. Joannis Abbat. Reomaensis lib. 1. n. 13. lib. 2. n. 4. Petrus Damiani in Vita S.
Romualdi n. 88. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 2. Ratherius Veronensis in
Synodica ad Presbyteros pag. 262. Aimoinus lib. 3. Hist. Franc. cap. 21. Patriarchium
Bituricense cap. 30. pag. 37. etc. His addenda quæ in hanc rem congessere Baronius ann.
313. Albaspinæus lib. 1. Observat. Eccles. cap. 8. Pithœus ad Capitula Caroli M. Durantus
lib. 2. de Ritibus Eccles. Haeftenus lib. 4. Disquisit. Monastic. tract. 7. disq. 4.
Sirmondus lib. de Azymo cap. 6. Card. Bona lib. 2. Rerum Liturgic. cap. 23.
etc.