![[]](img/image.png)
1. EVITARE, Vitam auferre,
Occidere. Papias :
Evitatus, Vita privatus, vel perterritus.Hoc verbo usus est vetus Poeta apud Ciceronem tertia Tusculana :
Vide Lipsii lib. 11. Antiq. Lectionum cap. 11. unde Grævius censet corrigendum quod in plerisque Glossis habetur :Hæc omnia vidi inflammari,Priamo vitam Evitari.
Evirat, Exanimat, Evacuat ;legendum quippe juxta hunc Scriptorem Evitat pro Evirat.