« Exaquia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 338c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXAQUIA
EXAQUIA. Michaël del
Molino in Repertorio Foror. Aragon. voce Magnates :
Magnates Aragonum possunt recipere in commandam oves et alias bestias sive ganata villanorum, et cum eis facere ad Exaquiam, id est, ad medias : ita tamen quod ex hoc herbajarii Domini Regis non lædantur propter dictam communionem, sive commandam.Vide Chronicon Petri IV. Regis Arag. lib. 3. cap. 9.
P. , 1766.
◊ Quasi Exæquia ; ibi enim
sermo est de animalibus, quæ colono nutrienda traduntur, quorum quæstus et damnum inter
eos ex æquo dividuntur : quod Exiguer appellant Consuet. Nivern. tit.
21. art. 9. 10. 14. Bituric. tit. 17. art. 1. 2. 3. Burbon. art. 553. etc. Vide supra Catallum.