![[]](img/image.png)
EXBURSARE, Pecuniam e Bursa seu crumena depromere, Gall. Débourser. Charta ann. 1478.
apud Menesterium in Probat. Hist. Lugdun. pag. xxix :
Debebunt præfati Consules... dare et realiter Exbursare atque solvere, etc.Litteræ Caroli VIII. Regis Franc. Duci de Borbonio, apud Marten. tom. 2. Itiner. litter. pag. 386 :
Scripsi generali Balhardo de Normandia quatenus larga manu Exburset omnia, quæ per vos ordinata fuerint.Etiam occurrit in Actis S. Secundi, Martii tom. 3. pag. 808. Vide Bursa.