« »
 
[]« Excipium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 345a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXCIPIUM
EXCIPIUM. Isidorus lib. 18. cap. 7 : Venabula dicta sunt quasi venatui habilia. Excipia, quia venientem excipiunt, quasi Excipiabula, excipiunt enim apros, etc. Respexit illud Martialis in Apophoretis Epigram. 30 :
Excipient apros, expectabuntque leones,
  Intrabunt ursos, sit modo firma manus.
Ubi Excipere artis venatoriæ est vocabulum. Gratius in Cynegetico :
Ille etiam valido primus venabula dente
Induit, et proni moderatus vulneris iram,
Omne moris Excepit onus.
At auctor Gloss. Arabico-Lat. et idem Isidorus in Glossis ut et Gloss. Sangerm. n. 501. videntur legere Excipulum, aiuntque venabulum ita appellasse veteres. Gloss. Lat. Sangerman. MS. : Excipulum, Espie à bouter contre le port Sanglier.
P. Carpentier, 1766.
Excipulum quoque habet Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Excipulum, espiet à férir sangler.