« »
 
EXENIUM 1, EXENIUM 2.
[]« 1 exenium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 358b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXENIUM1
1. EXENIUM, Exennium, Idem quod Xenium, Munus, donum, oblatio, atque adeo quævis præstatio vel tributum sub nomine doni. Papias : Exenium, Donum, Servitium. Glossæ MS. : Gaza, multa Exenia. Gloss. Græc. Lat. Cod. Reg. 85 : Ξένιον, Hospitale, unde Latin. Exenium. Idem Gloss. Edit. : Ξένιον, τὸ δῶρον τὸ πεμπόμενον ξένῳ, Hospitale. Mamotrectus ad Ecclesiastic. cap. 20 :
Exenia, id est, dona de longinquo missa, ab e et xenos, quod est peregrinum.
Editio hodierna habet Xenia. Catholicon parvum : Exenium, vel Excinium, Present. Exenium nuptiale, in Legib. Rotharis Reg. Longobard. tit. 67. 184. quod ab amicis vel agnatis novæ nuptæ datur. Justus Episcopus Urgelitanus in Epist. ad Sergium Papam :
Quoddam tibi in corporali specie spiritale Exenium dirigere procuravi.
Hincmarus Remensis in Quaternion. ad Carolum Regem :
Quia idem frater noster ab eo Exenium acceperit, et patris sui beneficium ei donaverit.
Honorius III. PP. :
Superflue dubitastis... quin teneantur vicesimam solvere de proventibus illis qui ex gratia, intuitu officii, vel loci Ecclesiastici provenire noscuntur, nisi forsan aliqua Exennia sint, quæ ad esculentum, vel poculentum pertineant.
Alanus de Insulis lib. 4. Anticlaudiani :
Et veluti quædam cantus Exenia donat.
Ita Cod. MS. pro Encenia. Occurrrit passim hisce notionibus apud Scriptores, in Lege Longob. lib. 2. tit. 1. § 6. Roth. 184. in Annal. Francor. Bertin. ann. 867. apud Paulum Warnefrid. l. 4. de Gest. Longobard. Alcuinum Epist. 84. Paulum Diacon. in Vita S. Masonæ Episcopi Emerit. cap. 2. Ingulfum pag. 877. Ordericum Vitalem pag. 868. Petrum Damiani in Vita S. Odilonis Abbat. Cluniac. pag. 17. Fridegodum in Vita S. Wilfridi cap. 44. Hincmarum in Capitulis ad Presbyt. parochiæ suæ cap. 12. 13. Guibertum lib. 1. Hist. Hierosol. cap. 22. Guill. Tyrium lib. 7. cap. 13. Anonymum in libro Miraculor. S. Mauri Abb. cap. 17. Anonym. Poetam de Episcopis Eboracensibus pag. 559. Simeonem Dunelmensem ann. 1044. et 1147. Gervasium Dorobern. Willelmum Briton. l. 4. Philipp. pag. 141. 145. Guillelmum Parisiensem Episcopum in Rhetorica divina [] cap. 50. Mussatum lib. 4. de Gestis Hen rici VII. rubr. 2. Thomam Archidiaconum Spalatensem cap. 19. Petrum de Vineis l. 3. Epist. 67. Bractonum lib. 5. tract. 5. cap. 4. Fletam lib. 2. cap. 71. § 11. Thwroczium in Ludovico Rege Hungar. cap. 4. et alibi, in Formula 37. ex Baluzianis, etc.
Vocem porro Ulpiano notam in lege 6. D. de Offic. Procons. (1, 16.) observat Dempsterus ad l. 1. Antiq. Roman. Rosini, scribens in MS. Codice legi Euxeniorum, pro Xeniorum, uti Editi præferunt. Vide Felicem Osium ad Mussatum pag. 98. et supra Encænium.
Exeniare, Dona conferre, in Chronico Fredegarii cap. 45. et in Appendice ad Agnelli librum Pontificalem, apud Murator. tom. 2. pag. 212. col. I. Hincque corrigendus locus Chronici Siciliæ, inter Anecdot. Mart. tom. 3. col. 79. ubi legitur :
Cui Dominæ Universitas hominum dictæ Panormitanæ urbis Exemavit in dicto transitu plures et diversas res comestibiles.
Legendum enim Exeniavit.
P. Carpentier, 1766.
Exenium de Coquina, Dapes, ferculum. Feoda Norman. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 153. v°. col. 2 :
Henricus Waupal tenet terram suam per sergenteriam, et debet servare portam dou baile castelli Rothomagensis per liberationem sex denariorum in vicecomitatu unaquaque die, et quando rex jacebit Rothomagi debet habere unum sextarium de vino et quatuor panes et quatuor Exenia de coquina, quæ omnia movent de ducatu.
Vide supra Coquina.
P. Carpentier, 1766.
Exenium Venationis Ecclesiæ Romanæ in præcipuis anni festivitatibus exhibendum, cujus mittendi formula extat in Cod. reg. 4189. fol. 12. r° :
Vos requirimus... districtius injungentes quatenus venationis Exenium, ut moris est, sic devote sicque honorifice in proximo futuro festo Nativitatis Dominicæ nobis pro Romana ecclesia faciatis,... ita quod quinque diebus ante festum Nativitatis prædictæ, dictum Exenium, vestro nomine coram nostra præsentia præsentetur.
Infra :
Ensenia venationis in festivitatibus Nativitatis et Resurrectionis Domini.
[]« 2 exenium » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 358c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXENIUM2
2. EXENIUM. Donum :
(Regine Cypri) facere unum Exenium valoris librarum Lta parvorum, pro quolibet locorum ad que accedet ipsa regina. (Venise, Senato misti, LX. f. 218. an. 1440.)