« 1 exercitus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 360a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXERCITUS1
1. EXERCITUS. Exercitum debere dicuntur vassalli, cum dominorum expeditionibus bellicis
interesse, ac pro iis dimicare tenentur. Henricus Huntindon. lib. 7. de Guillelmo Rufo
Rege :
Suos Exercitibus frequentissimis et geldis continuis vexabat.Vetus Charta apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 276 :
Et Exercitum faciant D. Regi, sicut et cæteri de parte Regia.
Ad mandatum domini sui... extra opidum Exercitum facient, in Chart. ann. 1312. in Alsat. Diplom. tom. 2. pag. 101. Charta Philippi August. ann. 1185. in Hist. Vastinensi lib. 5 :
Ita et quod universi homines illius libertatis ad omnes citationes nostras nobis Exercitus et equitationes debebunt, quocumque eos ducere voluerimus.Charta Gastonis Vicecomitis Beneharnensis ann. 1215 :
Præter Exercitum quem mihi duxi et meis hæredibus retinendum.Aresta ann. 1294. in Regesto Parlamenti B. f. 105 :
Dom. Rex remanebit in saisina percipiendi Exercitum, seu servitium Exercitus ab Abbate S. Savini ratione homagii et juramenti fidelitatis quæ ab Abbate fiunt D. Regi.Fol. 107 :
Exercitum et equitationem habere. Exercitalis obeditio,in Capitulari 3. Caroli M. ann. 811. Occurrit passim. Vide Hostis, et Placitum Exercitus Regis in Placitum.
P. , 1766.
◊ Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 :
Exercitus, Chevauchée, ou assemblée, ou ost.