« »
 
[]« 2 exercitus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 360b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXERCITUS2
2. EXERCITUS, Aulicorum turba, Proceres, optimates. Idatius in Chronico :
Apud CPlim Marcianus a militibus et ab Exercitu, instante etiam sorore Theodosii Pulcheria Regina efficitur Imperator.
Translatio S. Germiniani Mutin. Episc. ann. 1106. apud Murator. tom. 6. col. 90 :
Nullus enim locus, nulla platea, nulla domus, nulla porticus, nullum atrium saltem vel modicum a conventu populorum poterat inveniri vacuum. Adest etiam ad hoc spectaculum Princeps Mathildis cum suo Exercitu, omnes unanimiter præstolentes tanti patris translationem.
Similis est locutio Lucæ 23. 11 :
Sprevit autem illum (Jesum) Herodes cum exercitu suo :
ubi Græcum etiam habet, σὺν τοῖς στρατεύμασιν αὑτοῦ. Vide Valesiana pag. 79. et Glossar. med. Græcit. in Στρατόπεδον, col. 1461.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exercitus Bestiarum, Grex ferarum in silvis, apud Kennettum in Gloss. ad calcem antiquit. Ambrosden.