« »
 
[]« Exfundare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 361b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXFUNDARE
EXFUNDARE, Exfundata. Pactum Arechis Principis Beneventani cum Neapolitanis :
Si censilis homo de Liburia patitur oppressiones a parte de Neapolim, et voluerit Exfundare se de ipso fundo, ponit post regiam domus suæ ipsum fustem, sicut antiqua fuit consuetudo, et vadit ubi voluerit. Si autem pars de Neapolim cum parte Langobardorum potuerit revocare ipsum tertiatorem, in ipsum fundum, et fundare illum ibi, potestatem habeant, et serviat ambobus partes, sicut antea servivit.
Idem Pactum :
Si orta fuerit contentio de fundis Exfundatis, et dixerit una pars, quia ista fundora de talibus tertiatoribus fuerint.
Ibidem non semel Fundora, Fundata, sive Exfundata occurrunt ; locos produxi in Fundora. Charta Pandolphi Ducis Longob. apud Ughellum in Beneventanis Archiep. :
Concedimus cum omnibus rebus Exfundatis quæ fuerunt de hominibus quæ ex hoc sæculo absque hæredes migraverunt.
Adde pag. 599. 601. 603. 604. Ubi Fundare, est in fundi possessionem mittere ; Exfundare vero, ipsius fundi possessionem dimittere et abdicare. Apud Nonium Marcellum Exfundare, est a fundo avertere, ubi ex Cœlio Antipatro lib. 7. Annal. hæc citat :
Respublica amisso Exfundato pulcerrimo oppido.
In Onomastico ad calcem SS. Junii tom. 2 :
Exfundare, Funditus evertere
.