« »
 
EXITUS 1, EXITUS 3, EXITUS 4, EXITUS 5, EXITUS 6, EXITUS 7.
[]« 1 exitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 364c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXITUS1
1. EXITUS, Græcis ἐξοδος, Expensæ rationum : unde ἐξοδιάσαι, in Vet. Testamento. Proprie autem dicuntur Exitus, Reditus annui, vel alia terrarum commoda qua exeunt et proveniunt ex re aliqua, ut fructus terræ, et exitus tenementi. Issues, apud Littletonem sect. 193. nostri Revenus dicunt. Exues, in Testamento Roberti II. Ducis Burgundiæ ann. 1297. apud Duchesnium. Statutum 2. Westmonasteriense cap. 43 :
Et sciat Vicecomes, quod redditus, blada in grangia, et omnia mobilia, præter equitaturam, indumenta, et utensilia domuum, continentur sub nomine Exituum.
Vetus Charta in Monastico Angl. tom. 2 :
Donationem de tota terra... cum Exitu duorum annorum, etc.
Vide Regiam Majestatem lib. 2. cap. 22. § 2. cap. 46. § 1. et Skenæum lib. de Verbor. significat. in Exitus terræ. Occurrit passim.
P. Carpentier, 1766.
Issue, eadem notione, in Ch. ann. 1332. ex Chartul. S. Mart. Pontisar. fol. 28 :
Profiz, Issues et émolumens qui d'icelui pré pourront venir ou Issir.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Exitus Lignorum dicuntur Assulæ et recisamenta, vulgo Copeaux, quæ ex ligno exeunt et proveniunt, in Lit. remiss. ann. 1353. ex Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 810 :
Cum Robertus emisset.... coispellos seu Exitus lignorum, quæ Johannes Gossellini carpentaverat, etc.
[]« 3 exitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 364c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXITUS2
3. EXITUS, Filii, liberi, qui de aliquo exeunt. Statutum Westmonasteriense 2. ann. 13. Edw. 1. Regis Angl. cap. 1 :
In omnibus enim prædictis casibus, post prolem suscitatam et exeuntem ab ipsis quibus tenentur, sicut conditionaliter fuit datum, huc usque habuerunt hujusmodi feoffati potestatem alienandi tenementum sic datum, et exhæredandi Exitum eorum contra voluntatem donatorum, etc.
Infra :
Licet Exitus, si quis fuerit, obiisset.
Habetur ibi non semel. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 607 :
Qui genuit Robertum de Alfreton Baronem... qui per Agnetem uxorem ejus habuit Exitum, Thomam filium et hæredem, etc. i.
ex quo natus est, etc. Galli dicunt, duquel est issu. Occurrit eadem phrasis pag. 869. Charta anni. 12. Henrici IV. Angl. Regis, apud Th. Madox Formul. Anglic. [] pag. 16 :
Genuit Johannem Shapwyk Capellanum, et priorem prædictum de modo viventem, hæredem prædictorum Willelmi et Thomæ pro defectu Exitus. Sine Exitu de corpore dicti Willelmi,
pag. 432. ejusd. Formul.
[]« 4 exitus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 365a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXITUS3
4. EXITUS, in rationibus Expensum. Caffarus in Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 284 :
Præterea in fine eorum Consulatus introitum et Exitum Reipublicæ totum, quomodo et unde receperant, sicuti et ubi distribuerant, in concione facta palatii coram omnibus per ordinem in scriptis apte et lucide ostenderunt ; cujus enim pecuniæ de prædicto introitu et Exitu, etc.
Hoc est, de accepto et expenso, Gall. Recette et mise. Commissio data Guillelmo Remervillæ ann. 1469. ex Schedis D. de S. Quintino :
Ac de eadem summa compotum teneatis ac faciatis introitum fideliter atque probe, pariterque et Exitum.
[]« 5 exitus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 365a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXITUS4
5. EXITUS, Vectigal pro evehendis mercibus ex aliquo loco, Gall. Droit d'issue, vel de sortie. Diploma Lotharii II. Imp. pro Wibaldo Abb. Stabulensi ann. 1137. apud Marten tom. 2. Ampliss. Collect. col. 99 :
Nullum pontaticum, nullum transitum vel Exitum, nullum denique terra aquave vectigal... persolvant.
In quibusdam Consuetudinibus municipalibus Francicis Droit d'issue, idem sunt quod Laudimia, Gall. Lods et ventes, aliave similia, quæ subditi dominis feudalibus debent exsolvere, cum fundum emunt, vendunt, aliave ratione comparant vel alienant. Hac notione accipitur in Consuetudinibus Aquarum Tarbellicarum tit. 9. art. 19. 20. 22. 27. 28. 34. 38. Baionæ tit. 5. art. 42. Sed in Consuetud. Hedenensi art. 4. Droit d'issue de eo dicitur, quod dominus percipit, cum quid e sua in alienam jurisdictionem transfertur : de quo jure etiam fit mentio in Consuetud. S. Pauli in pago Atrebat. Vide Glossarium de Lauriere voce Issue.
[]« 6 exitus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 365a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXITUS5
6. EXITUS, pro Exercitus, ni fallor, Expeditio militaris. Charta commun. Rotomag. ann. 1204. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 675. art. 27 :
Si communia præcepto domini regis vel justitiæ suæ debeat exitum facere, major et eschevini providebunt quos statuant remansuros ad urbem Rothomagensem custodiendam ; et qui post horam nominatam exeundi, inventus fuerit in dicta civitate... erit in misericordia domini regis, et in misericordia communiæ de domo sua prosternenda, vel de centum solidis, si domum non habuerit.
[]« 7 exitus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 365a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXITUS6
7. EXITUS, Actus, factum. Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 159 :
Dictus Johannes de la Treille fuit longo tempore et continue ante mortem suam homo insanus, capitosus, quasi furiosus, et faciebat Exitum furiosi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exitus Fori, de eo dicitur, si bene conjecto, qui deserit forum seu jurisdictionem legitimi domini, ut exeat seu transeat in alienam. Charta Roberti Comitis Mellenti tom. 4. Hist. Harcur. pag. 2173 :
Si miles vel alias et quicumque aliquando coitatevit castrum vel Exitum fori fecit, capiatur, et donec inde nobis satisfecit, teneantur feoda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exitus Mensis. In veteribus Instrumentis non semel occurrunt hæ voces Introitus et Exitus mensis, ad quarum notionem observandum a majoribus nostris menses in duas æquas partes divisos fuisse. Prioris partis, quam Introitum vocabant, dies naturali ordine numerabant, ita ut prima dies mensis esset prima Introitus mensis, sicque pergebant[] usque ad diem 15. Posterioris vero partis seu Exitus dies ordine retrogrado, ut Romani Kalendas numerabant ; ultima igitur dies mensis erat prima Exitus mensis, penultima secunda et sic de cæteris. Lapis marmoreus in claustro B. M. Deauratæ :
Anno Domini mcclxxxiii. tertia die Exitus mensis julii obiit domina Ancelina soror domini Petri de Castro novo pro qua fit Officium, etc.
Charta ex Archivis ejusdem Monasterii :
Et fuit actum hoc septimo die Exitus mensis januarii, Philippo Rege Francorum et Petro Episcopo Tholosano anno ab Incarnatione Domini mccciii.
Vide Mensis intrans.
Exitus Placiti. Jo. Fortescutus de Laude Legum Angliæ cap. 20 :
Materiæ facti, quam legis Angliæ periti Exitum placiti appellant... veritas per leges civiles testium depositione probari debet, in qua duo testes idonei sufficiunt ; sed per Leges Angliæ veritas illa non nisi 12. hominum de vicineto, ubi factum hujusmodi supponitur, sacramento, judici constare poterit.
Adde cap. 26.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exitus Villæ, Quod Majori et Juratis alicujus villæ solvere debebat Burgensis, qui in aliam migrabat villam seu urbem oppidumve. Arrestum Parlamenti ann. 1266. relatum apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 315 :
Petebant Major et jurati Compendii contra Johannem le Riche, Burgensem modo Corbiensem, quod cum ipse fuisset et adhuc esset Burgensis suus, nec unquam eis solvisset Exitum ville, solveret eis talliam sicut et alii Burgenses dicte ville, vel saltem Exitum ville et partem debite ville eis redderet. Et ad hoc petebant per Curiam eum compelli.
Quod factum est, ut in sequentibus habetur. Hoc autem parlamenti judicium consonum est Edicto Philippi Pulcri ann. 1287. n. 6. ibidem :
Item, il est ordené que se aucuns, ou aucune reçu à la Bourgeoisie, ou à recevoir en la fourme dessusdite, s'estoit partis ou partoit de cy en avant, d'aucun lieu, ou d'aucune Commune, il payera les tailles, les frez de la ville, de tant comme il fut tailliez, ou gité sus li, avant qu'il fut reçuz et avoez comme Bourgeois à l'autre ville. dont il aura requis la Bourgeoisie, ou la partie de doite pour Yssue de la ville.
Vide Gabella Emigrationis.