« Exordinare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 367c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXORDINARE
EXORDINARE, Turbare, extra ordinem
ponere. Gerardus Abbas Silvæ Majoris in S. Adelardo cap. 9 :
Cumque remeasset, ordinabat si quid ex suis Exordinatum fuisset.Sigebertus Monachus Epist. ad Leodienses ann. 1102. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 592 :
Taceo Guacherum, qui Apostolici assensu approbatus et prior ordinatus fuit, subito ExordinatumVide Ordo.(ex ordine dejectum seu depositum)et excommunicatum, et alium ei superordinatum.
P. , 1766.
◊ Charta Car. Crassi imper. ann. 885. tom.
9. Collect. Histor. Franc. pag. 341 : Præcipientes ergo jubemus... ut... nullus... ipsam ordinatam congregationem perturbare vel Exordinare juste præsumat.Vide mox
P. , 1766.
Exordinator, Qui
sacris ordinibus alium privat. Annal. Bertin. ad ann. 866. tom. 7. Collect. Histor. Franc.
pag. 94 : Contra omnes leges ecclesiasticas sæpefatus Vulfadus pro ordinatione episcopali maledictione indutus est sicut vestimento. Cujus Exordinator, potius quam ordinator, Aldo Lemovicensis episcopus, in ipsa ordinatione febre correptus, in brevi moritur.Vide supra Exordinare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exordinatio,
Perturbatio, Gall. Desordre. S. Benedictus Reg. cap. 65 : Hinc suscitantur invidiæ, detractiones, æmulationes, dissentiones, Exordinationes.