« »
 
[]« 6 ordo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 061a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDO06
6. ORDO, nude, pro Ordine religioso, Arnoldus Lubecens. lib. 4. cap. 13 :
Quid ergo damno, reprehendo ? Ordinem ? non Ordinem, sed Ordinis superfluitates, quæ ex illo tempore cœperunt, ex quo facta est mutatio Ordinis.
Curia Generalis Catalaniæ ann. 1289 :
Neque aliam Ecclesiam, neque domum Ordinis, vel Religionis, vel Monasterii, etc.
Testam. ann. 1340. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 317 :
Et in casu in quo faceremus eundem Blanquetum Ordinem ingredi, nolumus quod habeat dictas 20. libras Turon. sibi legatas.
Hinc intelligi posset, Ordinibus ecclesiasticis initiari. Homo Ordinis, Religiosus. Curia General. Catalan. ann. 1291 :
Aliquem Richum hominem, Militem, Clericum, hominem Ordinis, vel civem, etc.
Synodus Suessionensis ann. 744. cap. 5 :
Ut Ordo Monachorum vel ancillarum Dei secundum regulam sanctam[] stabilis permaneat, etc. Ordo Ecclesiasticus
lib. 1. Capitular. cap. 78. etc. Adde Gerbertum Epist. 45. et quæ de voce Ordo annotavit Seldenus in Eutychii Origines pag. 27. et seqq. 1. edit.
P. Carpentier, 1766.
Testam. Guill. de Pratocomit. ann. 1360. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. 14 :
Item lego jure institutionis Amalrico filio meo quadraginta florenos auri,... cum quibus in Ordine collocetur ; et si plus constarent expensæ ingressus religionis ejusdem, etc.
Eodem sensu nostri quoque Ordre dixerunt. Charta ann. 1280. in Chartul. S. Petri de Monte :
Tous li muebles ke je i auerai.... revenront et demourront soles et quites après mon décet, à l'abbé et covans devant dis, et ce je antroie an Ordre ausi.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Venire ad Ordinem Monachi, Monachismum solemniter profiteri. Chartul. S. Petri Neronis-villæ fol. 15. v°. :
Hurricus Motet, quando venit ad Ordinem monachi, donavit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ordo, Monasterium, seu Monachorum ejusdem loci congregatio. Johan. Monachus lib. 3. Vitæ S. Odonis Abb. Cluniac. cap. 8 :
Alii (e Floriacensibus monachis) clypeis accinctis ensibus monasterii observabant aditum, prius se mori fatentes, quam eos introire sinerent, aut Abbatem alterius Ordinis susciperent.
Et mox :
Miserunt ei quædam Præcepta regalia, in quibus continebatur, ut nulli ex alia Congregatione ullo umquam tempore liceret ejusdem loci prioratum subire.
Ordo, Regula ipsa, vel observatio monachica. Eadmerus lib. de Similitudinib. S. Anselmi cap. 77 :
Hæc et his similia novitius dicit, dum Ordo imprimis illi videtur gravis.
Cap. 79 :
Ipsi jam probati sunt in omni humilitate et obedientia, et patientia, et observatione omnium quæ Ordo exposcit.
Charta Stephani Episcopi Noviomensis ann. 1215 :
Et anno elapso in conspectu universitatis fratrum et sororum Ordo domus ei exponatur, etc.
Vita S. Stephani Abbat. Obasin. lib. 1. cap. 17 :
Ad capitulum fratres quotidie post Primam vel Missam conveniebant, in quo residente priore finita lectione, vel quæcumque ex more ibi dicuntur, mox de institutis, de disciplina, de Ordine tractabatur.
Hinc Regula primaria Canonicorum Regularium S. Victoris Parisiensis inscribitur Liber Ordinis S. Victoris. Ordo sanctus, in Capitulari ann. 779. cap. 3. Ordo ecclesiasticæ regulæ, lib. 1. Capitul. cap. 116. Ordo regularis et Canonicus, in Synodo Vernensi ann. 755. cap. 11. Ita etiam Liber Ordinis in Statut. Antiq. Cartusiens. 1. part. cap. 46. vers. 1. Ne ibi sanctus Ordo tepescat, in Form. 37. ex Baluzianis. Vide Annales Benedict. tom. 4. pag. 633. et tom. 5. pag. 281.
P. Carpentier, 1766.
Stat. ordin. Cartus. ann. 1261. in Append. ad tom. 6. Annal. Bened. pag. 688. col. 1. art. 39 :
Declaramus quod Ordinem tenere, est feria ij. et iv. esse contentum pane et vino et coquina, feria iij. et Sabbato pane, vino, et coquina sine pittantia, feria vj. pane et aqua, festis capituli et feria v. sicut et alii ex debito.
P. Carpentier, 1766.
Ordo, Religiosi ordinis generalis vel particularis conventus, vulgo Chapitre. Charta ann. 1161. in Chartul. Thenol. fol. 8. r°. :
Ego Philippus Dei gratia Præmonstratæ ecclesiæ dictus abbas. Notum facio... qualiter controversiæ, quæ erant inter Præmonstratensem et Thenoliensem ecclesiam terminatæ sint auctoritate[] Ordinis et judicio. Diffinierunt enim abbates, etc.
Martyrol. S. Fidis ex Cod. reg. 5198 :
Anno Domini 1406. fuit concessum per fratrem Johannem Bernardi pro tunc tenentem Ordinem et a toto conventu, etc.
Charta ann. 1393 :
Nos fratres Guillelmus Rambaudi subprior, Radulphus Burgensis tertius, Johannes de valle quartus in ordine, et actu tenentes Ordinem in monasterio de Longavilla, etc.
Ordo Niger,
Nigri Monachi
, Benedictini in Occidente passim dicti, apud Matth. Paris pag. 321. 514.
Nigri Monachi sub norma S. Benedicti famulantes
, apud Ingulfum pag. 851. Tidericus Langenius in Saxonia :
Nigris amicti velut Ordinis hi Benedicti
Gradu sublimi subsistunt Ordine primi.
Poeta infimi ævi MS. :
Sunt tria nigrorum quæ vastant res Monachorum,
Renes, et venter, et pocula sumpta frequenter.
Veteres porro Monachos μέλαιαν ἐσθήτα induisse auctor est Eunapius in Ædesio pag. 78. Vide Haeftenum lib. 5. Disq. mon. tract. 6. disq. 3.
Ordo Albus, Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini. Jacobus a Vitriaco in Hist. Occident. cap. 13 :
Cum a priscis temporibus in partibus Occidentis duæ tantum fuissent regularium diversitates, Monachi scilicet nigri, sancti Benedicti regulam profitentes, et Canonici albi secundum regulam B. Augustini viventes ; postquam peccatis exigentibus primo modica negligentes paululum cadere cœperunt, tandem ad tantam dissolutionem plures regularium Conventus devenerunt, quod viri timorati et prudentes, sub alio habitu et aliis institutis Domino militaturi ab ipsis recesserunt.
Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 711 :
In saltibus et campestribus passim construuntur Cœnobia, novisque ritibus variisque scematibus trabeata peragrant orbem cucullatorum examina. Albedine præcipue in habitu suo utuntur, qua singulares ab aliis notabilesque videantur. Nigredo in plerisque locis sanctæ Scripturæ humilitatem designat, quem idcirco colorem religiosorum fervor hactenus gestat. Nunc autem nigredinem, qua prisci patres tam regulares Clerici in cappis, quam Monachi in cucullis, ob humilitatis specimen usi sunt, moderni tanquam ob majoris justitiæ ostentationem abjiciunt : inusitata quoque pannorum sectione suorum ab aliis discrepare appetunt, etc.
Archithrenius lib. 2. cap. 14 :
de sobrietate alborum Monachorum :
O sancta, o felix Albis galeata cucullis
Libera paupertas, etc.
Willelmus Brito. lib. 8. Philippidos :
Non parcit Monachis, aut quos Cistercius Ordo
Candidat, aut habitus denigrat Cluniacensis.
Carmen de Curia Romana v. 490 :
Non mihi suspectus Cistercius Ordo vel albus,
Non nigri, aut illi qui crucis arma gerunt.
Confirmatio privilegiorum Domus Calesii Ordinis Carthusiensis, alias S. Benedicti, ann. 1339. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 375 :
Monasterium de Calesio fundatum... constitutis ibidem devotis Deo famulis Monachis albis, sub Abbate secundum Regulam B. Benedicti degentibus.
Cistercienses intelligo qui S. Benedicti Regulam profitentur. Vide Matth. Paris pag. 241.
Ordo Griseus, Monachorum scilicet qui coloris cinericii, seu Pseudolactini, [] vestibus induebantur : quo nomine Cistercienses Monachi intelliguntur, qui
nigrum habitum primi in griseum commutarunt
, ut auctor est Jacobus de Vitriaco in Hist. Occident. cap. 14. Ita de his intelligendi Marianus Scotus ann. 1099. Cæsarius lib. 10. Mirac. cap. 46. Brocardus in Itiner. Terræ sanctæ, Albertus Stadensis ann. 1195. Cromerus in Metropoli lib. 7. cap. 14. et alii. Sed et Tironenses Monachos in Carnutibus,
a consortio nigrorum Monachorum, mutato habitu in griseum
, recessisse scribit idem Jacobus de Vitriaco cap. 20. Vide Michaelem Scotum lib. 4. Mensæ Philosophicæ cap. 39.
P. Carpentier, 1766.
Ordo Alborum Mantellorum, Idem qui Teutonicus, cujus vestis est pallium album cruce nigra distinctum. Guill. de Lannoy dom. de Villerval in Itiner. MS. :
Item appartient ledit pays de Prusse aus seigneurs des Blancs manteaulx de l'Ordre Nostre Dame ; et ont un haut maistre, qui est leur seigneur.
Vide Teutonicus. Eodem nomine eamdem ob causam appellati Parisiis Guillelmitæ, quibus successerunt Benedictini.
P. Carpentier, 1766.
Ordo Conchyliatus, vulgo S. Michaelis, memoratur in Instr. ann. 1562. tom. 3. Comment. Cond. pag. 494. ult. edit.
P. Carpentier, 1766.
Ordo de Corona. Charta ann. 1325. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 393 :
Monasterium B. Mariæ de Carmelis Ordinis de Corona, bailliviæ Montanarum Alverniæ, etc.
Ejusdem mentio fit in Ch. ann. 1299. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 77. v°. et in Testam. Guid. de Lizigniaco ann. 1309. ex Reg. 13. ch. 123.
P. Carpentier, 1766.
Ordo Dealbatus. Chron. Lirense Ms. :
Anno 1098. cœnobium Cisterciense incipitur, principium et origo Ordinis dealbati.
Vide Ordo Griseus.
Ordo Fidei, seu Militia Ordinis Fidei Jesu Christi, Ordo militaris institutus contra Albigenses, cujus quidam Savaricus pauperem se Magistrum inscribit in literis ann. 1220. in Regesto Curiæ Franciæ de negotiis Senescalliarum Carcassonæ, etc. ch. 48. Exstat ibidem fol. 23. v. Charta alia de terris collatis Ordini Fidei Jesu Christi in partibus Narbonensibus a Comite Montis-fortis ejusdem ann. 1220.
P. Carpentier, 1766.
Ordo Fidei et Pacis, qui et Militiæ S. Jacobi atque Ordo spatæ appellatur, Ordo militaris, cujus institutorem rationemque institutionis declarat Bulla Gregor. PP. IX. ann. 1231. inter Instr. tom. 1. Gall. Christ. pag. 165. col. 2. qua confirmatur hic ordo institutus ann. 1227 :
Sane gaudemus in Domino, quod eo misericorditer inspirante, abnegantes salubriter vosmetipsos, salutaribus exhortationibus venerabilis fratris nostri Amanei Auxitani archiepiscopi et suffraganeorum ejus moniti et inducti ad defensionem fidei et pacis custodiam vos Christi constituistis athletas.
Cujus bullæ inscriptio talis est :
Magistro militiæ ordinis S. Jacobi ejusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, ad defensionem fidei et pacis in Guasconia constitutis regularem vitam professis in perpetuum.
Bulla Clem. IV. PP. ex Tabul. Auxit. :
De consilio et assensu prælatorum, baronum ac nobilium illarum partium de novo inibi creaverunt, providentes quod fratres, qui per tempora in eodem Ordine haberentur, pacis ac fidei essent in eisdem partibus protectores.
Charta ann. 1290. ex eodem Tabul. :
Frater Guillelmus [] de Monteclaro presbiter Ordinis fidei et pacis..... Magister Johannes de Bazo syndicus seu yconomus et procurator Ordinis fidei et pacis, vulgariter appellati Ordo spatæ.
P. Carpentier, 1766.
Ordo Girmondi. Lit. remiss. ann. 1383. in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 23 :
Pour ce que le suppliant avoit esté avec plusieurs bonnes personnes de laditte ville de S. Aignen de Crasmenil devant le viconte de Faloise... affermer que Ricart le Liegart, né de laditte ville, estoit homme convenable à porter l'enseigne de l'Ordre de Girmont, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
1. Ordo S. Jacobi, Sacramentum Extremæ-unctionis, sic procul dubio dictum, quia illud a D. N. J. Christo acceptum nobis tradidit S. Jacobus Epist. 5. 14. his verbis :
Infirmatur quis in vobis ? Inducat presbyteros Ecclesiæ et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, etc.
Limborch. Sentent. Inquisit. Tolos. pag. 5 :
Omnia septem Sacramenta vituperabiliter diffiteris, abnegas et condempnas,.... Ordinem S. Jacobi, seu Extremæ-unctionis pro infirmis in oleo materiali facto, nihil valere dicis, eidem præferendo execrabilem impositionem manuum, quam ipsi vocant Baptismum spiritualem seu Consolamentum et bonum finem.
P. Carpentier, 1766.
2. Ordo S. Jacobi. Vide supra Ordo fidei.
P. Carpentier, 1766.
Ordo Mantellatorum. Acta Mss. notar. Senens. ad ann. 1284. ex Cod. reg. 4725. fol. 28. r°. :
Relinquo meos fideicommissarios dominum Misericordiæ, qui erit tunc temporis, et ministros tertii Ordinis Mantellatorum de ordine Humiliatorum.
Vide Humiliati.
P. Carpentier, 1766.
Ordo B. Mariæ de Alto Braco, vulgo d'Aubrac. Charta Caroli IV. ann. 1326. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 479 :
Nobilis et religiosus vir dominus Bernardus Chati miles Ordinis B. Mariæ de Alto Braco Ruthenensis diocesis, ut procurator, yconomus sive syndicus dictæ domus de Alto Braco, etc.
P. Carpentier, 1766.
Ordo Paupertatis, Qui paupertatem speciali ratione profitetur. Testam. Guill. Arnaldi de Bellovidere civis Tolos. ann. 1472 :
Item legavit dictus testator aliis tribus conventibus Ordinis paupertatis Tholosæ, videlicet conventui fratrum Prædicatorum, et conventui fratrum Carmelitarum, et conventui fratrum Augustinorum... quinquaginta francos monetæ currentis.
P. Carpentier, 1766.
Ordo Servorum B. Mariæ, Qui et Servitæ appellantur. De eorum origine et instituto consule Dialogum Fr. Pauli Florentini apud Lamium tom. 12. Delic. erudit. et ibid. pag. 111. Vide Servi B. Mariæ in Servus.
P. Carpentier, 1766.
Ordo Spatæ. Vide supra Ordo Fidei et Spatharii voce Spatharius.
P. Carpentier, 1766.
Ordo Trecentorum, Gall. Quinzevings. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 58 :
Jehan Giles clerc des questeurs de l'Ordre des Quinzevings demourant à Riom, etc.
Vide infra Trecentis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ordines Sacri,
sive Sacramenta Pœnitentiæ et Extremæ-unctionis
, quæ moribundis conferri solent, in Miraculis MSS. Urbani V. Papæ. Vide Ordinare 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ordo de Poenitentia S. Mariæ Magdalenæ. Vide in Pœnitentes.
Dare Ordinem, Phrasis Gallica, donner ordre de faire quelque chose, Curare ut aliquid fiat. Occurrit non semel in Vitis PP. ab Ill. Episcopo Monspeliensi editis pag. 108. 134. 190.