![[]](img/image.png)
EXPROBARE, Probare, demonstrare.
Clemens IV. Papa S. Ludovico, apud Acherium Spicil. tom. 6. pag. 488 :
Virtuosa pietatis studia, quibus vocare solicitus per evidentia operationis indicia Exprobaris, apostolica sedes digna meditatione considerans, etc.
P. , 1766.
◊ Stat. ann. 1314. inter Probat. tom. 2.
Hist. Nem. pag. 19. col. 2 : Ostendere teneantur monetam auri quam ponere habebunt... ad Exprobandum si est ibi aliquis denarius de illa moneta falsus.Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 300 :
Fuit tamen materia in dicta piscide existens illico in judicio per expertos in talibus examinata et Exprobata ; et repertum quod hoc erat bonum et finum triaculam absque macula pravitatis.Vide supra Experimentator et mox Exprobrare.