« »
 
[]« Exprobare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 376b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPROBARE
EXPROBARE, Probare, demonstrare. Clemens IV. Papa S. Ludovico, apud Acherium Spicil. tom. 6. pag. 488 :
Virtuosa pietatis studia, quibus vocare solicitus per evidentia operationis indicia Exprobaris, apostolica sedes digna meditatione considerans, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Stat. ann. 1314. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 19. col. 2 :
Ostendere teneantur monetam auri quam ponere habebunt... ad Exprobandum si est ibi aliquis denarius de illa moneta falsus.
Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 300 :
Fuit tamen materia in dicta piscide existens illico in judicio per expertos in talibus examinata et Exprobata ; et repertum quod hoc erat bonum et finum triaculam absque macula pravitatis.
Vide supra Experimentator et mox Exprobrare.