« Fabarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 385b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FABARIUS
FABARIUS, Cantor, qui cibis vescebatur, qui mollem vocem reddunt. Vet. Glossar :
Vocalis, Fabarius, Cantor.Isidorus lib. 2. de Divin. Offic. cap. 12 :
Antiqui pridie quam cantandum erat, cibis abstinebant, psallentes tamen, leguminibus caussa vocis assidue utebantur. Unde et Cantores apud Gentiles Fabarii dicti sunt.