![[]](img/image.png)
FABARIUS, Cantor, qui cibis vescebatur, qui mollem vocem reddunt. Vet. Glossar :
Vocalis, Fabarius, Cantor.Isidorus lib. 2. de Divin. Offic. cap. 12 :
Antiqui pridie quam cantandum erat, cibis abstinebant, psallentes tamen, leguminibus caussa vocis assidue utebantur. Unde et Cantores apud Gentiles Fabarii dicti sunt.