« Facitergium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 391a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FACITERGIUM
FACITERGIUM, Facistergium, etc. Isidorus lib. 19. cap. 25. et ex eo Papias :
Facitergium et manutergium, a tergendo faciem, vel manus, dictum.Papias MS :
Facistergium, a tergendo faciem, linei panni esse solent.Willel. Brito in Vocab. MS :
Sudarium dicitur Facitergium, quo sudorem extergimus a facie.Joan. de Janua :
Facitergium, i. togilla, sive parvulum gausape ad tergendum faciem.Gl. Lat. Gall. :
Facitergium Touaille.in Sangerm. Touaille à torcher la face. Itali Fazzoletto, linteum tegendæ faciei dicunt. Theodulfus lib. 1. Carm. pag. 139 :
Regula S. Isidori cap. 14. de supellectile Monachi :Quo facies humore levi palmasque solemusTergere, quis dandum textile munus habet.
Stratus erit storea, et stragulum, pellesque lanatæ duæ, galnabis quoque et Facistergium, geminusque ad caput pulvillus.Fortunatus in Vita S. Radegundis cap. 2 :
Facistergio jacentem pulverem colligens.Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 8 :
Facitergium dependentibus villis intextum, quod Sanctus super caput in die obitus sui habuit.Adde Regulam Magistri cap. 17. 19. 81. Regulam S. Cæsarii ad Virg. cap. 42. Codicem Epistolarum S. Bonifacii Archiep. Mogunt. Epist. 157. etc. Germ. super. Fazeletlein, Fatzolin, Falscheinlein, est Mappula.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Facietergium, in Vita S. Nicetii, April. tom. 1. pag. 98.◊ Inter vestes sacras etiam vulgo reponitur in Chronico
Fontanellensi cap. 16. in Hist. Episcopor. Autisiod. cap. 44. in Charta Hugonis Ducis
Burgundiæ ann. 1077. quæ exstat in Spicilegio Acher. tom. 6. in Testamento Riculfi
Episcopi Helenensis ann. 915. apud Baluzium, in alia apud Antonium
in
Chron. Ord. S. Bened. tom. 5. pag. 425. etc. Chartularium V. S. Vedasti Atrebat. pag. 200 : Duo pallia aurea et Facisterculum aureum.Et infra :
Dalmaticæ viii. Tunicæ Subdiac xi. Facistercula tria et duo Offertoria opere plumario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Facterdium, Eadem notione. Pallia
xxi.
pallam
i.
Facterdia de serico oserosa
xxiv.Facistergium, pro quavis mappa, etiam altaris, usurpat Helgaudus in Roberto Rege Franc. :
Facistergio altaris prolixo operit, simul cum cypho, etc.