« »
 
[]« Facistolium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 391a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FACISTOLIUM
FACISTOLIUM, Facistorium, ab Hispano Facistol, Pluteus, analogium, Gall. Pupitre, Lutrin. Synodus Mexicana ann. 1585. in Conciliis Hisp. tom. 4. pag. 384 :
Cujus (Cantoris) in Facistolio cantare et servitores Ecclesiæ cantare docere... officium erit.
Ibid. pag. 398. jubetur
canenda ordinato ad id Facistorio prævideri
. Occurrit Facistorium apud Baluzium Miscell. tom. 6. pag. 275. sed pro sella plicatili, Gall. Fauteuil. Vide Faldistorium.
P. Carpentier, 1766.
Inventar. MS. thes. Sedis Apost. ann. 1295 :
Item unum Facistorium parvum de ebano, quod jungitur simul, sicut una tabula.