« 2 factio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 391b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FACTIO2
2. FACTIO, Leges Inæ Regis Westsax. § 30. apud Brompton. :
Qui furem ceperit, habeat inde 10. sol..... et parentes ejus abjurent ejus Factioni.Et § 78 :
Non cogatur liber cum servo cognationem solvere, nisi velit eum Factione liberare, nec servus cum libero.Quibus locis Editio Saxonica Lambardi fæhρe habet, quod idem sonat ac feida, faida, guerra. Leges Henrici I. cap. 70. iisdem fere verbis :
Non cogitur liber cum servo neggildare, nisi velit ei Facionem facere, nec servus cum libero.Concilium Duziacense I. pag. 224. Edit. Cellotii :
Eam sua Factione et quasi per forciam, et non per justitiam vindicare curavit.Henricus Rosla in Herlingsberga :
Quod vero Factio hic vocatur, fauctio dicitur Sugerio in Ludov. VI. cap. 16 :Tum bene conjectans, quod ei nova Factio surgat.
Interim ad Regem mittunt Ludovicum, Fauctionem significant, et quid super his præcipiat, consulunt.Idem cap. 20 :
Hostes, cognito ejus adventu, mirabantur Fauctionem adeo cælatam ei innotuisse.Ubi factio et fauctio, ejusdem videntur originis, et sonare non favorem ac animi consensum, qui alicui impenditur, sed faidam, seu capitalem inimicitiam. In Legibus Henrici I. Reg. Angliæ cap. 88. legendum Factionem, eadem notione, pro fractionem :
Et portet Factionem erga cognationem, i.faidam. Vide Doubletum in Hist. San-Dionys. pag. 826.
Fautiosus, Defector, qui a principe suo deficit. Sugerius in Ludovico VI. cap. 7. de Thoma
de Marna :
Ipse, qui dicebatur pater ejus, Engerannus de Bova,.... illum de castro ejicere ob ejus Fautiosam tyrannidem moliebatur.Et cap. 16 :
Cujus Fautiosi diis et hominibus exosi oppidi possessor Guido, etc.